Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1860

I [p Strigonii, typis E. Horák. pro 185s/g concinnatam fine alleviandi laboris, differentiarumque inter positiones anni pri­oris et currentis facilius perspiciendarum ergo, scholarum Inspectoribus cum eo trans­pono: ut adminiculo eiusdem praescriptam Tabellam A) pro anno 1 859/60 iuxta datas abhinc inviationes rite concinnare, reflexionibus, ubi opus fuerit, comitari atque una cum tabellis de scholis arborum, dominicalibus, et apum cultura ad minimam usque positionem aeque summisatis, pro usu dioecesani huius Officii, una cum nunc com­municata anni prioris scholastici Tabella A) tempestive exhibere satagant. Strigonii 1-a Julii 1860. Beneficium parochiale Alsó-Jattóense, per resignationem Joaunis Fekete, in canonicam vacantiam recidit. Terminus pro exhibendis recursibus in ultimam curr. mensis defigitur. Strigonii die 1-a Julii 1860. i Commendandum duxi reflexioni Vestrae novum Missale Romanum, quod Hen­-ricus Reiss in stilo medii aevi Viennae edit Editio duplex est: altera in initiali­bus auro et argento distincta, altera simplex, pictura duntaxat ornata. Assurgit Mis­sale hoc ad 190. philyras in folio, editnrque in fascibus, de tempore in tempus ad­ministrandis. Editio illa elegans comparatur a 150. fluis, altera simplex a 45. fluis v. a. Subscriptiones sive praenumerationes in omni bibliopolio fieri possunt. Siqui, signanter urbici Curati pro Missal i isto, quod Ecclesiam insigniter ornabit, ex fisco eiusdem subscribere intenderetis: subscribere poteritis in Cancellaria mea dioeeesana. Spero via ista exemplaria leviori pretio comparanda esse. Strigonii die 3~a Julii I860. E pluribus Districtibus perlatae sunt ad me querelae, qualiter multi Parochi falcidiam in proventibus suis per id patiantur, quod fundi urbariales, a quibus secus eisdem Parochis vigore normalis de anno 1802. Conscriptionis, aut canonicae visi­tationis, pioinde legaliter, praestationes quaepiam, seu in natura, seu aere parato com­petunt, via venditionis ad manus Acatholicorum, aut plane iam nunc Judaeorum de­veniant, per quos dein similes praestationes denegantur. Normativum hac in re est intimatum ddto 27. Maii 1824. Nr. 10,265. hu­ius tenoris: „ A solutione stolae aut lecticalis, Parochis et Ludimagistris catholicis praestanda, Augustanae et Helveticae Confessioni addicti eximuntur. Art. 26. A. 1791. Verum decessus, quos Parochi in proventibus suis ex incidenti colonorum evangeli- corum, catholicis substitutorum patiuntur, fine bonificationis, e fundo religionario im­petrandae, sua forma remonstrentur.“ (Opportune id fieri potest in recursibus, qui pro redintegratione congruae nunc exhiberi solent) „Illae nihilominus praestationes, quae in fundationali quopiam pro catholicis sonante instrumento radicantur, ad aver­tendum a fundo religionario onus iuxta legum tenores manuteneanturu. Et revera non desunt recentiora quoque exempla, ut acatliolici acquisitores fundorum catholicorum, quibus quaestionatae praestationes inhaerebant, ad illas ultro Parochis catholicis dependendas, per Jurisdictiones civiles adstricti exstiterint; quia interim recentissime talis casus evenit, in quo respectivus Parochus a petito suo ideo amotus est, quod in contractu venditionali nulla mentio idgenus praestationis, acquisi­to per Acatliolicum fundo inhaerentis occurreret, e re futurum existimavi concernen­tes reflectere: ut eos, quorum cum interventu similes venditionales contractus ineun- tur (uti sunt Notarii) requirant, fine notificandorum sibi de tempore casuum, in qui­bus de emendis per Acatholicos fundis catholicis, praevio onere affectis, agitur; quo sic tales erutores, de inhaerente fundis illis obligatione praestationis tempestive iudi- cialiter admoneri curare, taliterque ius suum assecurare possint. In reliquo novissimis etiam legibus iniunctum habetur Judicibus processua- libus, ut competentias Ecclesiarum, Parochorum, uti stolam, lecticale etc. a morosis solutoribus — utique erga recursum Curatorum— exigant, id est exequantur. 5 ide Landes-Regierungs-Blatt für Ungarn 1853. Nr. 24. §. 50. et Reichs-Gesetz-Blatt 1854. Nr. 96. §. 3. Strigonii die 4. Julii 1860» Nr. 2729, Beneficium pa rochiale Alsó- Jattó vacat. Nr. 2763. Missalis Romai: nova editio con mendatur. Nr. 2779. De Parochorum congrua per de negatas varias praestationes qualiter redinfi granda.

Next

/
Thumbnails
Contents