Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas
1860
Venerabili Clero Archi-Dioecesis Nostrae Strigoniensis Salutem in Domino et paternam Benedictionem! Pericula quae Statum Pontificium, inter abnormes modernas rerum in Italia convulsiones, circumdant, prout et damna quae idem vel adusque ab iniquissimis hostibus suis, perpeti debuit, omnibus Nobis nota sunt. Tristia haec adiuncta, necessitatem Sanctissimo Patri imposuerunt ut status sui vires armatas augere contendat iamve etiam ex omnibus christianis Nationibus confluunt Volontarii, sub signis Papa- ilibus pro Patrimonio Sancti Petri, libertate Sedis Apostolicae, recto rerum ordine, et iustitia dimicaturi. Quo auctae taliter Status Pontificii expensae publicae perstringi possint, Sua Sanctitas mutuum 10. millionum Scutatorum, 20, milliones in val, austr, efficientium, aperuit, subscriptionesque pro eodem mutuo non tantum intra ditiones suas, sed et extra has colligi disposuit. Terminus subscriptionum durat usque 15-am affuturi mensis Julii diem. Possunt autem subscribi Summae 100,, 500., et 1000,, Francs, (unum Franc á 54, xris val. austr, computando) et concernentibus quinque percentuale interusurium ferent, quovis semestri in argento exsolvendum. Majorem itaque in modum provoco Vestram, in Sanctam Sedem Apostolicam, pietatem, ut quibus id e Vobis pecuniariae vires admiserint, in praedicto mutuo partem capere velitis. Licebit ad finem hunc fundationales quoque nec non Ecclesiarum pecunias, in quantum elocabiles praesto essent, convertere. Relationem de effectu huius meae provocationis una cum subscribendis summis, e quovis Districtu via respectivi Officii VADiaconalis, saltem usque 20-am Julii a. c, certo, operiturus sum. Strigonii die 22, Junii 1860. Nr. 2616. Mutuum Papale Clero ADioec. commendatur. Communicavit mecum c. r. Consilium Locumtenentiale Budense ddto 19-ae Maii a curr, Nr. 13317. cognomina plurium, quibus in vicem deperditarum testimonialium scholasticarum annuentibus politicis Dicasteriis Duplicata extrodata sunt, signanter ; ] Gunsch Francisco, testimonium maturitatis de 1855-0 a Directione Gymnasii Schässburgensis; Hej ja Andreae, de examine maturitatis 1851-0 absoluto, a Directione Gymnasii Claudiopolitani; Hermann Emmanueli, testimonium maturitatis de 1856-0 a Directione Gymnasii Klagenfurtensis; Hörte Colomanno, absolutorium super conclusis studiis iuridicis, ab J. Universitate Pestinensi; Nagy Gabrieli, testimonium maturitatis de 1854-0 a Directione Gymnasii Debrecinensis; Poli ár Ernesto, de examine maturitatis de 185% item 6-a 7-a et 8-a classe, a Directione Gymnasii Jaurinensis; Schreiner Georgio, absolutorium super conclusis studiis iuridicis, a J. Universitate Pestinensi; Skala Ernesto, testimonium habilitatis de 1856-0 ab Episcopali Consistorio Reginohradeciensi; Stiaszny Maximiliano, testimonium maturitatis de 1853-0 a Directione Gymnasii Nitriensis; Umlauf Mauritio, de absoluto juridico status examine 1859-0 a Praesidio Commissionis Pestinensi; Vásárhelyi Geysae, absolutorium de superato cursu studiorum iuridico- rum, ab Univ. J. Pestinensi; Zdarii Joanni, testimonium maturitatis de 1857-0, a Directione Gymnasii Cremsiriensis. Cognomina haec scholarum Inspectores protocollis Gymnasiorum, scholarum realium, et ratione memorati Ernesti Skala Praeparandiarum quoque et scholarum elementarium medio concernentium Directorum ad praecavendum cum deperdito originali omnimodum abusum inseri faciant, Strigonii die 12-a Junii 1860. Nr. 2338. Duplicata testimoniorum extro- danta.