Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1860

T u; Nr. 1036. Intentiones Sa­crorum suscipi petuntur. Nr. 1110. Synodi Prov. su­per statutis pra- cticae observatio­nes communi­centur. Nr. 1102. Balassa Steplx obiit. Usque annum 1855., demto unico Gymnasio in Ein siedeln, nullo per totam Helvetiam catholico Instituto existente: eximii ac prorsus singularis zeli religiosus P. Theodosius Florentini constituit Collegium condam Jesuitarum in civitate S ch wy z com­parare, atque in eo educatorium Institutum pro catholica iuventute erigere, cujusmo- di propositum non potuit non communem Antistitum Helvetiae adprobationem ferre. Auxilium divinum tanta mensura adfuit religioso viro, ut is ex piis oblatis in comparationem instructionemque dicti Collegii 120,000. francorum collegerit, Insti­tutumque educatorium, quod Lyceum cum Gymnasio, scholas item realem ac in- dustrialem complectitur, solique Episcopi Churensis influxui subest, anno adhuc 1855. inauguraverit. Educantur in eo actu plus quam 160. iuvenes. Sed vero in­haeret Instituto adhucdum onus 96,000. francorum (totidem floreni in valuta Vienn.) a quibus annuus 3840. francorum census pendendus est. Laudatus Reli­giosus, locata in Deum fiducia, adhuc et istud debitum piis benefactorum subsi­diis depuraturum se confidit. Et ecce certus pius Praesul 8,000. fi. val. austr. eidem offert, erga absolvenda Sacra. Ille igitur coram constitutus in eo me in­terpellavit, velim Clerum meum dioecesanum ad suscipiendas huiusmodi intentiones Sacrorum provocare. Cui quidem petito eo pronius defero, quod parte ab una notum habeam studium Vestrum, quo communem Ecclesiae rem non domi tantum, sed et foris libenter promovetis, parte vero ab altera tale quid petatur, quod absque onere, imo dicam cum spirituali emolumento suscipere possumus. Etiamsi parum singuli, multum tamen in communi praestabimus. Dum igitur negotium isthoc benevolentiae et charitati Vestrae impensius hisce in Domino commendarem: VADiaconis districtu- alibus committo, ut per Districtus suos philyras subscriptionales circulent, in quibus singuli Fratres numerum susceptorum Sacrorum consignabunt. Philyras taliter exple­tas Officio dioecesano subin exhibebunt. Charitas nostra nunquam evacuetur! Strigo- nii die 27-a Februarii 1860. Dimittendo ad Vos sub 14-a Maii 1859, Nr. 2142. exempla Decretorum Concilii Provincialis Strigoniensis a. 1858. habiti, provocaveram Vos, ut ea attente legatis, et si quas quoad practicam illorum exeeutionem observationes vel difficultates habueritis, eas primum in Congregatione districtuali proponatis, et ubi unanimi consensu acceptatae fuerint, horsum transmittatis. Cum id hactenus vix ex parte unius alteriusve Districtus praestitum sit, ego autem in animo constituerim, Synodum Dioecesanam, ni Dominus aliter disposuerit, affuturo mense Septembri celebrare: exhinc praesentibus ordino, ut quod praecitatis ordinibus meis disposueram, id in proxima Congregatione vernali singulis in Districti- bus inomisse fiat, proponendaeque difficultates sive observationes, ubi unanimi con­sensu acceptatae fuerint, distincto Protocollo usque finem mensis Maii mihi subster­nantur. Ubi nihil observabitur: negative referet VADiaconus. Strigonii die 3-a Martii 1860. Stephanus Balassa, Administrator Névedensis, die 14-a Februarii anni curr. aet. 48. ex ictu apoplectico, susceptis praevie moribundorum Sacramentis, pie in Domi­no obiit. •— Commendo animam eius piis omnium Vestrum suffragiis. Strigonii die 3-a Martii 1860. benevolus

Next

/
Thumbnails
Contents