Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1860

Venerabiles Fratres et Filii Dilectissimi: Quantopere Vobis, totique orbi catholico doleat, quod Summus Sacerdos, venerandum Ecclesiae Catholicae Caput, Pius Papa IX. Pater Nostri amantissimus, amaritudine amarissima non tam afficiatur, quam pene conficiatur, Vobis- fratres, filiique dilectissimi-! ex nostris aliorumque publicis scriptis et pagellis usque ad doloris acerbitatem notum est. Sed quis etiam sibi a lachrymis temperet, au­diendo angustias animi, quibus Pontifex Maximus iam plurium mensium de­cursu premitur; et novissime ad dimittendas spontanee Pontificias ditiones urgenter provocatur? — Immensitatem doloris sui, datis ad totius orbis Antistites sub 19-a mensis Januarii anni curr. litteris, sat superque exprimit, contestando: se id facere nec velle nec posse; — ditiones etenim hae non illius, sed Patrimonium S. Petri sunt, constituuntque proprietatem toto in Orbe christiano dispersorum, ducentenos milliones numerantium Catholicae Ecclesiae filiorum, qua ad regendam plena cum li­bertate, et independentia tantarum animarum multitudinem indiget. Epistolam hanc Encyclicam Vobis in lingva vernacula hisce sub .\* adnectimus, ut parte ex una cognoscatis tenerrimum Beatissimi Patris affectum pro exhibito undique catholici Cleri et populi ob addictionem suam compassionis sensu; parte ex alia vero ad contestandam factis quoque in Patrem adhaesionem, qui anxius praestolatur: „unde veniat auxilium sibi“ moveamini! Si quando verificatum est illud: „Vox populi vox Dei“ impletur profecto magnifice his imprimis diebus, dum pro lenimine doloris Summi Antistitis quotidia­nis pagellis instruimur, quod non solum ad exemplum fidelium Jerosolymitanorum pro Petro, vinculis in carcere constricto, precantium, pro dignissimo Eiusdem Successore Pio IX. oratio fiat sine intermissione ab universa Ecclesia ad Deum, sed admirabili plane aemulatione innumerae Ecclesiarum particularium provinciae, parochiae, piae confraternitates, religiosae congregationes, devoti foeminei sexus consociationes ef singillativae personae scripto exaratis super adflictione Capitis sui cordialis compassi­onis sensibus et turmatim ad aram Altissimi pro Patre, necessitates patiente, depo­sitis subsidiis manifestent, nihil sibi esse antiquius, ac ut patiente uno membro com­patiantur et ipsi qua membra, dum autem patitur Ipsum Caput, viribus unitis opere et sermone compassionem suam Urbi et Orbi notam faciant, taliterque in omnem ter­ram exeat gemitus eorum, „et in fines Orbis terrae luctus eorum“! Fratres et filii Charissimi! quid addam his, quidque loquar?! quando res ipse periculi plena non tam loquitur, quam clamat, imo clamare non cessat: ut omni­um humanorum respectuum obliti Patrem nostrum quantillacunque ope salvari properemus. „Si multum tibi fuerit, abundanter tribue, si parum, illuc libenter impertiri stude“ dicit Dominus. — Si his boni cordis in Patrem testi­moniis de praegrandi malorum cumulo vix aliquid Vos remoturos existimatis, credatii oportet, multum admodum accessu vestro ad compactam efficiendam Catholicorum con­sensionem collatum et toti mundo exhibitum iri: quod Ecclesia Catholica in Capite e membris eodem firmo iure proprietate temporalium gaudeat, quo quisquis demum s< terrena possidere persvasum tenet; esse proinde sacrilegam rapinam, iniquitatem in coelun clamantem, auferre ditiones Romanas ab Eis, qui illas a decem et ultra saeculis, lon­giori profecto tempore tenent quam quiscunque Europae Potentatum sua possideat „Vae talia operantibus; — quia vindex erit Dominus de his omni­bus “! Non moror hic in memoriam ea per summos apices revocare, quae Vos h annalibus Patriae Nostrae legisse non dubito; quippe quod nos, qua filii Ecclesia^ Christi, eiusdem visibili in terris Capiti vinculo obedientiae et reverentiae obstricti etiam speciali gratitudine pro temporalibus beneficiis Sedi Apostolicae devin cti simus. — Immensa sunt, ut alia taceam Charissimi! —■ illa subsidia, quibus Roma ni Pontifices ad christiani nominis hostes, Tureas a cervicibus nostris, a chara patri; (quam magna ex parte duobus prope saeculis devastabant, aras evertebant, Dioecese Sacerdotibus evacuabant, fideles iugulabant, et florens Regnum in desertum redege rant) repellendos Antenatis nostris ultro et promte per vices subveniebant. — E: Clemens VII. 400. millia florenorum et 4. millia militum adhuc ante cladem ad Mo Nr. 829. ßncyclicae Suae Sanctitatis ex ambona publican ( dae, Clero trans ponuntur.

Next

/
Thumbnails
Contents