Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas
1860
Patri suppetias ferre, pericula ab Eo repellere promtum paratumque semet exhibet, quia perbene novit, quod si Papae eripere licet, quae iure possidet, nullius Principis thronus securus erit. Caeterum etiamsi ultro libenter confiteamur: Nihil sub sole esse perfectum, adeoque in Statibus quoque Pontificiis naevos dum et quando reperiri, omnis attamen illarum partium notitiam habens recognoscat, est necesse: ibidem artes et scientias florere, instituta bono communi promovendo sacrata, imprimis charitativa continuo multiplicari, vias publicas optime constructas, onera publica moderata haberi, verbo nihil eorum desiderari, quae ad vitam commode ducendam et salutem temporalem non minus ac aeternam assequendam requiruntur. — Non possumus itaque non horrore percelli, non moerore consumi, dum rebus sic stantibus, videamus „fremere gentes, convenire Principes terrae in unum adversus Dominum et adversus Christum eius,, ! Quid ergo facto opus, quaeritis Charissimi! imprimis Nobis, qui foris pugnas, intus timores experimur? Nos Dilectissimi! qui plus una vice iam vidimus impium, superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani, qui transivimus, et ecce non erat, quaesivimus eum et non est inventus locus eius, Nos inquam in hac rerum vicissitudine pacem tranquillitatemque animi nonnisi in Illo quaerere possumus, imo debemus, cui cura est de nobis, qui dat escam esurientibus, dat vitam, vires, inspirationem et omnia. — Post Deum, speremus meliora ab iis potestatibus proventura, qui vice Omnipotentis in spiritualibus et temporalibus nobis praesunt; non enim est potestas nisi a Deo; — alleviemus sollicitudinem eorum nostra obsequiositate, et reddetur iugum illorum svave et onus leve. Attamen in protectione Dei coeli tunc tantum commorabimur, si fidem illibatam servaverimus, et mandata fideliter custodierimus. Quia vero in multis offendimus omnes, non alia, quam sincerae conversionis patet nobis via ad consequendam, misericordiam et inveniendum tempore opportuno auxilium. Frustra Fratres et Filii Charissimi! calamitatum et adversitatum causas seu in temporum iniquitatem, sive in hominum improbitatem conficimus; sub provido Deo, nemo miser, nisi sua culpa mereatur, esse potest. Recessit cor nostrum a Deo: fodimus cisternas, cisternas dissipatas, quae non valent continere aquas; auimo contrito et in melius mutato revertamur ad Deum, et illius etiam antiquae benedictiones revertentur ad nos. Si ergo vitam nostram generatim continuam quasi poenitentiam oportet esse, talibus operibus nunc praecipue nos intentos esse convenit, quando et metus adversitatum et imminentis Sacrae Quádragesimae tempus, poenitentiam quodammodo clamant. Quod igitur ante omnia a Vrobis exigo, imo ad quod paterne hortor, est, ut praedicationi verbi Dei ferventius instate, annunciate omne consilium Dei fidelibus Vestris, signanter autem, quod per virgam et verbera intendit, ut mimirum intellectum nostrum in obsequium Christi, et rebellem voluntatem ad obedientiam Evangelii compellat. Annunciate, ut potestati sublimiori subiecti sint, alioquin inobedientia et dissolutio ordinis non aliis tantum concivibus, sed ipsis etiam rebellantibus serius ocyus gravissimas aerumnas consciscit. Annunciate, ut pacem et cliaritatem cum omnibus foveant, quae praecipuum christiani nominis ornamentum, simul firmissimum salutis publicae fundamentum constituit. Deinde autem divinorum mysteriorum, quae hoc tempore sacro celebrabuntur vim et efficaciam Vestra devotione, sensibili pietate et morum sanctimonia augere studeatis. Si ergo alias, quod pro nostra consolatione servivit sacrum recessum et publicam Sacramentorum susceptionem in aliqua Districtus Vestri Ecclesia pie frequentastis, id eo fidentius modo a Vobis expecto, quo peiores sunt dies, quas decurrimus; orate autem ferventer et constanter, ut Dominus dives in omnes dissipet consilia impiorum — protegat Beatissimum Patre m nostrum, ne tumentium fluctuum tempestatibus obruatur, sed fortitudine dexterae Excelsi incolumis conservetur. Ast sine intermissione fundite quoque preces, ut Pater misericordiarum effundat miserationes suas in Augustissimum Dominum nostrum et omnes Reges et Principes terrae, quo nationibus pacem, sibi tranquillitatem adquirant. — Caeterum in observanda quadragesimalis ieiunii disciplina nunc quoque eadem constituo, quae aliis annis, signanter festo S. Agnetis V. M. anno 1854. Nr. 450. observanda praescripsi. Utinam Pater misericordiarum et Deus totius consolationis ita contritum et- liumiliatum cor det nobis, ut misericordiae recordetur et avertat indignationem suam a Nobis. Pax Domini nostri Jesu Christi sit cum omnibus Vobis. Arnen. Dabam Stri- gonii festo S. Agnetis V. M. anno I860., Episcopatus nostri anno trigesimo secundo, Arclii-Episcopatus undecimo, Presbyterii vero quinquagesimo primo. 7