Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1859

f Ut pleniorem quiqui dispositionum harum nanciscantur notitiam, Consigna­tionem status fundationum et competentiarum sub praesenti administratione singulo in ambitu cuiusvis Districtus obvenientium tabellariter communicare non intermittam, utprimum post paratas Rationes singulorum administratorum, calculus praecise initus fuerit. Haec ideo fusius Vobis exponenda e re esse censebam, ut parte ex una consolationem habeatis; quod singulus Vestrum annuam suam obtingentiam pro certo accepturus sit, et ipsum Capitale fundationale securo loco positum existat; parte ex altera vero aequanimiter sustineatis, si obtingentiae Vestrae apiis fundationibus obve­nientes tantisper minores fuerint, debitor sum Charissimi! non uni alterive Vestrum, sed omnibus Vobis; — nobilissimam, sed una maxime arduam hanc obligationem nonnisi exposita modalitate adimplere valeo. Sed neque Vos Fratres et Filii charissi­mi acceptabilius Deo sacrificium ferre poteritis, quam si ex emolumentis Vestris pro sublevamine aliorum, imo pro salvanda bona causa quidpiam remiseritis; tunc adim­plebitur, quod per Apostolum dictum est: „Si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra.“ Quo autem ad charitatis christianae, imo fraternae officium consectandum promtiores evadamus hodiernae festivitatis cliaritate super omnia provocamur: Salva­tor enim hodie natus est nobis, qui propter multam charitatem suam, qua dilexit nos, misertus est Nostri, ut dum Is esset ipsa charitas, nos essemus nova creatura in Ipso, etiam secundum exemplar, quod nobis in Ipso monstratur, faciamus! — Elevatis in coelum oculis, oro D. N. Jesum Christum! ut fidem et doctrinam, quam lingua nostra loquitur etiam moribus vita fateatur! Dominus, qui vivificat, det victuris in novo anno omnem prosperitatem — morituris finalem gratiam! Et Tu Vir­go Sanctissima! Esto tutrix, et adiutrix christiani populi. Pacem praesta, ne molesta nos perturbent seculi! Arnen. Dabam Strigonii in Solemniis Nativitatis Dominicae anno 1859. Presbyterii nostri anno quinquagesimo primo, Episcopatus trigesimo se­cundo, Archi-Episcopatus vero undecimo. Strigonii, typis E. Horák.

Next

/
Thumbnails
Contents