Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1859

I' Venerabili Clero Archi-Dioecesis Nostrae Strigoniensis Salutem in Domino et paternam Benedictionem! Stephanus Radiinszky, Alsó-Lipnicensis in Dioecesi Scepusiensi Parochus, r concinnavit opus Theologiae Pastoralis, usibus practicis adcommodatum, taleque ad- probatione Reverendissimi Ordinariatus Scepusiensis provisum, iam etiam prelo com­misit, cum initio proxime affuturi anni proditurum. Praenumerationale pretium totius huius operis, tribus tomis absolvendi, defixum est per auctorem in 3. finis 15. xr. val. a* — potest autem dependi vel in antecessum, vel vero obtento opere; — qui igitur Vestrum pro illo praenumerare cupiunt, semet usque finem Decembris anni curr. in Cancellaria mea Primatiali insinuent. Strigonii die 12. Novembris 1859. Concursus pro vacante hac labii germanici statione in 29-am affuturi men-' sis Decembris praesentibus defigitur, usque quem terminum recursus debite instructi, praeferenter autem testimonio habilitatis pro scholis capitalibus provisi, atque civico Magistratui Posoniensi inscripti, Canonico VADiacono Carolo Heiller exhibeantur. Emolumenta stationis huius in salario fixo 2l0. flnos val. austr. et adjuta quarteriali 63, flnos importante consistunt. Id quod Docentibus subdocentibusque Vestris, pro ex­petendis idmodi stationibus rite habilitatis, ad notitiam congrue perferatis. Strigonii die 15-a Novembris 1859. Scopo occurrendi quibusvis disintelligentiis, in cohaerentia Circularium mea­rum ddto 28. Decembris a. 1858. Nr, 5216. ad Dioecesim dimissarum, reflectendos Vos censui: quod, sicut ingressus ad primam classem statutioni pro milite obnoxio­rum non mox a completo vigesimo aetatis anno, ast nonnisi a 1-a Januarii proxime insequentis anni calculatur: ita pariformiter egressus e classe secunda non statim a completo aetatis anno vigesimo secundo, sed a 1-a Januarii proxime sequentis anni calculandus sit. Strigonii die 16. Novembris 1859. Substratus mihi est a parte Directionis c. r, Praeparandiae Tirnaviensis ca­talogus docentium Individuorum, quae in feriati cursu, in elapsos menses Augu­stum et Septembrem Tirnaviam extraordinarie indicto, partem quadamtenus ceperunt. Quamquam ex subversante regnantis caristiae circumstantia exiguus illorum numerus et brevior, ac praescripta fuerit, in loco institutionis commoratio excusationem ali­quantulam mereatur, probari attamen nullo modo potest, quod, perhibente comitiva dictae Directionis relatione, multi Docentum penitus ignoraverint, cursum hunc extra­ordinarium indictum publicatumque esse, ideoque probabiliter vel ex hac causa eidem intervenire intermiserint. Alias evenit, quod in Districtu quopiam Docentes congrega­tioni annuae haud interfuerint, siquidem de termino , pro quo celebratio conferentiae Docentum indicta fuit, concernentes Curati ipsos haud edocuerint. Equidem quodlibet horum, si verificaretur, haud exiguam in Curatos indolentiae, in re scholari promo­venda incuriae, in exequendis altioribus non minus ac dioecesanis jussis socordiae maculam conficeret; alioquin enim salutares idmodi Loci altioris intentiones ideo pro­mulgantur, ut singulis, quos attinent, innotescant, ne nempe hi, quemadmodum in allatis casibus, editarum dispositionum ignorantiam' obtendant. Quod ne facile amplius eveniat, districtim hisce inculco, ut quantum ad congregationes Docentum, currentales scholarium Inspectorum, terminum pro celebratione earumdem annunciantes, deinceps non a Curatis solum, verum et Docentibus subsignentur; quantum vero ad reliquos altiores non minus ac dioecesanos ordines Docentibus scitu necessarios, dicti schola­rum Inspectores, adhibito etiam, si opus foret, in subsidium uno e Fratribus aut Do­centibus, linguarum in Districtu vigentium bene gnaro, ordinationes scholares, a parte Officii dioecesani idiomate latino communicatas, per summas duntaxat lineas in idió­ma per Districtum vigens convertant, quem succinctum quidem ast adaequatum ex­tractum Docentes, sua utique lingua, libro scholari, qui ab illo prae manibus Curati Nr. 4412. riieol. pastoralis publicatur. Nr. 4505. Docentis in B1 u- m e n t h a 1 statio vacat. Nr. 4519. Circa statutio­nem militum no­tandum. Nr. 4543. Ordinationes scholares Docen­tibus ad notitiam perferendae. Cir­culares literae mox ultro pro­movendae.

Next

/
Thumbnails
Contents