Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1859

ut navicula operiretur fluctibus, JESUM dormivisse et clamore discipulorum „Domi­ne! salva nos perimus,“ excitatum fuisse, ut imperaret ventis et mari et fieret tranquillitas magna. Dum igitur Nos quoque moesti experimur naviculam Ecclesiae, Sanctissimi Domini Nostri et Sedis Apostolicae iura feris maris fluctibus quassari, fili­alis pietas et catholici nominis gloria nos provocat, ut „adeamus cum fiducia ad thro­num gratiae, ut divini auxilii spe solatium et fortitudinem in rebus tam adversis asse­quamur; nec desistamus divitem in misericordia DEUM assiduis fervidisque precibus humiliter enixeque orare et obsecrare, ut omnipotenti sua virtute omnes aberrantes, quo­rum forsitan aliqui misere decepti nesciunt, quid faciunt, ad meliora consilia atque ad iustitiae, religionis salutisque semitas reducat.“ Ideo pietatem devotionemque Vestram, erga S. Sedem Apostolicam non tam provo­cando, quam eidem potius occurrendo, dispono, ut mox a perceptis praesentibus ordinibus sequenti die Dominica vel festo, fideli populo sollicitudinem et moerorem Sanctissimi Domini Nostri solide, ast simul caute proponatis, unaque provocetis, ut pro sua erga Vicarium JESU Christi reverentia fervidas suas preces cum Vestris coniungat. Deinde autem omnibus diebus dominicis et festis tam ad finem Missae, quam etiam post cul­tum pomeridianum, coram exposito in Ciborio Venerabili Sacramento, tria „Pater“ et „Ave“ cum oratione „DEUS refugium nostrum et virtus“ lingua vernacula cum populo oretis, Vos ipsi vero singulis diebus in Missa summetis Collectam pro Papa, ut Do­minus Ecclesiae suae inimicos humiliare dignetur; imo, siquidem omnipotentiam suam parcendo maxime et miserando manifestat, errantium corda misericorditer convertat! Datum Strigonii festo S. Eduardi Conf., die 13-ia Octobris 1859. benevolus

Next

/
Thumbnails
Contents