Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1859

Venerabili Clero Archi-Dioecesis Nostrae Strigoniensis Salutem in Domino et paternam Benedictionem! Nr. 3492. Cy# E* L. Sectio Budensis ope Rescripti ddto 25-ae mensis praet. Nr. 24460. Strigonii examen emanati insinuat milii terminum asservandi examinis habilitationis Docentum in Praepa- asservabitur8 randiae Instituto Strigoniensi in diem 25. 26. et 27. affuturi mensis Octobris defixum esse; — 25-a scripturisticum, 26-a vero et 27-a orale examen asservabitur. Hoc Docentibus subdocentibusque Vestris cum eo notificetis: quod inposterum tali examine nondum probati Docentes nullibi adplicationem accepturi sint. Strigonii die 3-ia Septembris 1859. Nr. 3522. Ad effectum Decisi Concilii Provincialis Strigoniensis id sancientis: ut quoad Circa mixta Ma­matrimonia, quae inter Catholicos et Acatliolicos contrahuntur, in impedimento mix­tae religionis dispensatio a Sancta Sede Apostolica impetretur, posteaquam ob frequentiam huiusmodi matrimoniorum in singulo casu ad Sanctam Sedem Apostolicam pro simili dispensatione recurrere impracticabile foret, supplex factus sum Suae Sanctitati Summo Pontifici: ut mihi facultatem in praememorato impedimento nomine et auctoritate Sanctae Sedis Apostolicae dispensandi benigne largiri dignetur. Sua Sanctitas clementer annuit idgenus precibus meis, vigoreque Rescripti Apostoliéi, sub 24-a Julii anni cur. emanati, me petita dispensandi facultate ad trien­nium pro casibus urgentioribus, et in quibus praescriptis ab Ecclesia conditionibus, ac praesertim de amovendo a coniuge catholico perversionis periculo, de conversione acatholici coniugis ab ipso pro viribus curanda, et de universa prole utriusque sexus in catholicae religionis sanctitate omnino educanda satisfit, benigne instruere dignata est, faciendo mihi una potestatem, ut facultatem hanc subdelegare quoque possim; quam etiam ambobus meis Vicariis Generalibus Strigoniensi et Tirnaviensi hisce sub- delego. In futurum itaque in omni casu ineundi mixti connubii ad me et respective Vicarium meum reccurendum erit, adferendo motiva, quae tale connubium svaderent. E dictis apparet: questionatae dispensationi nonnisi in illis casibus mixtorum matrimoniorum locum esse: quando educatio omnium prolium in Religione Catholica sive vi legis sive vi Reversalium in tuto posita, casusque urgentior est, moram pro dispensatione Sanctam Sedem adeundi excludens: quae proin circumstantia in formandis perCuratos recursibus pariter diserte , exponi debebit. E contra in casibus, in quibus nimirum praerecensitis conditionibus non satisfit, dispensatio nec peti nec dari potest; verum talia mixta matrimonia manent semper illicita, utut, si ineantur iuxta praevigentes legales normas — quibus proin ultro inhaerendum erit — pro validis haberi debeant. Strigonii die 31-a Augusti 1859. trmioma instru­ctio datur. Nr. 3543. Scholae capitales altiorem scholarum elementarium classem constituunt, Relationes schola unde relatio tabellaris quoque, ministerialibus ddto 4-ae Junii 1855. Nr. 8249. editis res_ exhibendae ordinibus conformiter, distinctim de iisdem exhiberi debet. Terminus relationis huius immment- iuxta communicatas rubricas concinnandae, in mensem Octobrem, utpote quo instituti­ones scholasticae initium sumunt, defixus est. Haec proinde relatio ad praeindicatum terminum in duplici exemplari, quorum unum c. i\ publicae institutionis Ministerio transponendum, alterum usibus concernentis c. r. Locumtenentialis Officii relinquen­dum disponitur, a dictarum scholarum Directoribus vel dirigentibus Docentibus ad- paranda erit ita, ut rubrica observationum quoque, iuxta inviationem praevio mini- steriali Rescripto comprehensam, exacte compleatur. Eormularia tabellarum pro hoc usu praescriptarum c. r. Locumtenentialis sectio Posoniensis, quam intuitu suppedi­tandorum tabellae exemplarium nuper interpellavi, in omni c. r. bibliopolio erga pre­tium 5. xrorum val. austr. venalia esse indigitavit. Id quod pro congrua notitia scho­larium Inspectorum, in quorum Districtu scholae idmodi capitales reperiuntur, hisce annuncio. Sed vero, quantum ad scholares relationes, Novembralis etiam terminus ad- propinguat, utpote quo status scholarum elementarium ope Tabellae A) adumbratus

Next

/
Thumbnails
Contents