Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas
1859
40.; titulo stolae incirca flnos 12; denique 24. medias vini. Habitaculo commodo hortus 60. org. quadr. amplus adiacet. Recursus debite instructi mihi inscribantur et surr. Districtus Párkányensis VADiacono Stephano Tölgyesy, Parocho in Szölgyén, usque praestitutum terminum exhibeantur, Quosuper Docentes subdocentesque Vestros congrue edoceatis. Strigonii die 21-a Junii 1859. Nr. 2604. Qui opinione ho- Exincidenti obmotae quaestionis quoad applicationem §. 40. novissimae legis mmum pro comu-cmatrimonialis, emanavit sub 19-a Maii anni curr. altissima Resolutio, sensu ibus habentur, . . ... qualiter copu- cuius, dum duae personae invicem copulari desiderant, quae communi opinione pro lancli? coniugibus habebantur, in ordine ad dispensationem in omnibus tribus bannis pro parte earum a potestate quoque civili procurandam, debet ante omnia concernens Parochus ab illis iuramentum — et quidem sine concursu officialis civilis, prout in casu §-i39-i requiritur— super eo excipere: quod nullum eis notum sit impedimentum, quo ab ineundo Matrimonio arcerentur; tum vero recursum via Ordinariatus ad Praesidium c. r. Locumtenentiae — respectivis Partibus expresse nominatis —• dirigere, erga quem dein Praesidium ipsum, absque interventu subsidiariorum officiorum, petitam dispensationem elargietur. Strigonii die 24. Junii 1859. Nr. 2621. Concursus pro Circularibus meis festo S. Ladislai R. Conf. 1858. Nro. 2628 datis literis cathedra Histor. innotuit Vobis, quod Concursus pro obtinenda cathedra Historiae ecclesiasticae in Semi- 0 ' nario Strigoniensi subin asservandus sit; quare praesentibus significandum habeo, dictum Concursum hic Strigonii celebrandum, in diem 25-am affaturi mensis Julii defixum esse. Quibus itaque animus et necessaria cognitionum supellex est, pro hoc termino provocantur, quos primum quidem breve orale examen facere oportebit, ex quo modus proponendi ipsorum pateat; deinde autem theses sigillo obsignatas recipient et scripto deducent. Strigonii 25-a Junii 1859. <2601. *2637. Abb. Can. Vincent. Jaross et Jós. Kovács Paro ch. fatis cessere. Rssimum Vincentium Jaross, Abbatem, Ecclesiae meae Metropolitanae Stri- goniensis Canonicum et b. nominatum Archi-Diaconum Cathedralem die 22-a curr. anno aetatis 65-o; Josephum porro Kovács Parochum Szomolányensem, die 24-a anno aetatis 70-o susceptis pie moribundorum Sacramentis fatis functum esse significando, animas eorum piis suffragiis commendo. Recursus pro vacante parochiali hocce Beneficio, Patrono concernenti inscripti, usque ultimam mensis Julii horsum dirigendi erunt. Strigonii die 26-a Junii 1859, benevolas Strigonii, typis E. Ilor<.