Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas
1859
Venerabili Clero Archi-Dioecesis Nostrae Strigoniensis Salutem in Domino et paternam Benedictionem! ^ Nr. 1987. Vy. r. sectio Locumtenentialis Budensis exhibuit horsum consignationem iuvenum, exjuvenes a sci10. intermediis scholis austriacis decursu labentis anni scholastici, ob commissos diversos lis arcentur- reatus dimissorum; sunt vero sequentes: Bachner Carolus — Gizin ski Joannes ■— Koperdan Andreas — Liebhardt Alexander — 0 b e r 1 i n t n e r Victor -— Pinte ritsch F ranciscus Szalanczy Joannes — Qui omnes a scholis mediis et Gymnasiis adeundis arcentur; porro Novelli Josephus ■— — postremo alumnus Gymnasii Venetiarum; Polland Carolus — — „ „ scholae reális in Kuttenberg ex cunctis publicis Monarchiae scholis; denique Mi kiás Antonius et Veber Jacobus Praeparandiae Neosoliensis item Quinque- Ecclesiensis alumni ex omnibus Regni Praeparandiis excluduntur. Id quod pro notitiae statu Gymnasiorum, scholarum realium, Praeparandia- rumque Directoribus hisce notum redditur. Strigonii die 4-a Maii 1859. postremo alumnus Gymnasii Cibiniensis; scholae reális Leopoliensis; „ Gymnasii Leutsoviensis; Neosoliensis; Zagrabiensis; Marburgensis; Leutsoviensis; Concursus pro vacante in S. Benedicto Docentis una Cantoris labii slavici statione in 21-ani Junii a. curr, praesentibus indicitur. Emolumenta illius sunt: e cassa Dominii 74. fl. 76. xri; e fundationibus 65. fl. 7. xri; a Communitate 10. fl. 50. xri; a singula prole scholari, quales semper 140. praesto sunt, xr. 84. val. austr.; a funeribus incirca 40. flui. In frugibus: ab J. Dominio 12. metr. tritici; 62. metr. pos. siliginis; 8. metr. hordei; a communitate Peszér 17. metr. pos. tritici; in S. Benedicto ex manipulis 12. metr. pos.; vini urnae 6. a Dominio, 3. autem a Communitate. Lignorum orgiae 21. Tenet vineam fundationalem fossorum 4. Habitaculum duobus cubilibus, camera, culina absolvitur, domui hortus quoque adiacet. Recursus debite instructi et Metropolitano Capitulo Strigoniensi inscripti, ad praedictum terminum Can. hon. VADiacono et Parocho locali Josepho Valentovich exhibeantur. Strigonii die 19-a Maii 1859. Nr. 2209. Statio Docentis in S. Benedicto vacans annun- ciatur. Excelsum publicae institutionis Ministerium Ope Resolutionis ddto 15-ae Martii- a. curr. Nris 3930/337. editae et via c. r. sectionis Locumtenentialis Soproniensis sub 31-a eiusdem Nr. 6858. mihi innotescentis serio inculcat, ut occasione susceptionis ad Instituta Praeparandiarum peculiaris praecognitorum in cantu et musica, signanter in pulsu organi ratio habeatur; quare 1- o. Aditus ad cursum paedagogicum praeparandialem iis solum candidatis admittatur, qui peritiam unius saltem e praeadductis requisitis fidedigne probando sunt; a quibus proinde iure exspectari possit, quod musicali institutioni per cursum praeparandialem utiliter interfuturi et desideratum in cantu et organo progressum facturi sint. Praetensio interim haec, habita praesentium adiunctorum ratione, nunc adhuc tantisper moderanda et solum cursu temporis potentius adurgenda erit. 2- 0. Candidatis iis, qui praeadductis musicalibus praecognitis haud gaudent, aditus ad Praeparandiam veluti per exceptionem tunc solum pateat, si secus propensionem habilitatemque ad docendum fidedignis testimoniis, aut ope examinis cum ipsis praesuscipiendi sat superque probaverint, spemque fecerint, quod durante Praeparandiae cursu requisitas musicales notitias, necessariamque in iis peritiam propriam sibi reddere omnino satagent. Ut vero scholaribus animum ad docendum adiicientibus occasio ad ediscendam artem musicalem haud desit, Docentes scholarum capitalium, inferiorum realium et gymnasialium, utpote e quibus unice in sensu ministerialium sub 17-a Martii 1858. Nris 3851/324. editorum ordinum alumnis ad Praeparandias aditus patet, omni meliore modo animandi erunt, ut cantui et institutioni musicae sollicitam in scholis suis curam Nr. 2245. tn susceptione ad Praeparandias aliquantula in cantu et organo qualificatio prae- requiritur.