Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1859

cesano huic Officio exhibenda disponuntur, signanter: animadversionem intuitu neces­sariae aedificationis aut restaurationis aedium scholarium, responsa item ad rubricas in tabella Visitationis VADiaconalis contentas, Docentes scholasque attinentia (quae proin e tabella dictae Visitationis deinceps emanebunt) partim columnae observationum dictae Tabellae A) inferre, partim vero, si prolixiore expositione opus esset, distincto instrumento comprehendere, simulque et ad semel horsum exhibere oportebit, quo sic status scholarum debite cognitus ope praescriptae Tabellae B) altiori Loco exhiberi, subversantesque scholarum defectus et indigentiae sub uno conspectu abhinc pro me­dela substerni valeant. Ad praedictum Novembralem terminum Tabella etiam Docen- tum, cum scholarium numero, pro usu schematismi a. futuri, quotannis horsum prae­sentari debet. Strigonii die 18-a Aprilis 1859. e Pro vacante in Sipek, filiali ad Rimócz, Docentis una Cantoris labii hunga­rici statione Concursus in 26-am Maii a. curr. prasentibus defigitur. Emolumenta eius sunt: agri 6. metr. pos. capaces, quos Communitas cultivat; 22. metr. pos. siliginis, item 2 fini 12 xri MConv. titulo lecticalis; 10 fini MC. titulo stolae; a singula prole scholari, quae incirca 40. numerantur, 1 finus MC. ligna ad beneplacitum Communi­tatis. Hospitium cubili, culina et camera absolvitur, cui hortulus quoque adiacet. Re­cursus debite instructi Districtus Szecscnyensis VADiacono Paulo Glacz, Parocho in Felsőludány inscribantur et ad dictum terminum exhibeantur. Strigonii die 28-a Apri­lis 1859. Innotescente altiori Loco eo, quod Directores et Docentes multi ordinationum ■ in negotio scholari editarum penitus ignari, complures scholae praescriptis normalium i libris adusque destitutae, vel vero altiores ordinationes iisdem in mancis extractibus et lingua passim latina insertae essent, nexu Rescripti c. r. sectionis Locumtenentialis Posoniensis sub 15-a curr. Nr. 8517/i422- ad me directi, observantiam meorum in hoc merito ddto 4-ae Jan. 1858. Nr. 4967. etc. editorum ordinum ratione protocolli scholaris vel ex ipso Ecclesiae fisco comparandi, omniumque, quae scholas attinent, nisi typis excusa essent, eidem inferendorum districtim hisce eo addito iniungo, ut, cum circulares literae omnibus in patria nostra vigentibus linguis dimitti abhinc haud possint, normativos idgenus ordines, rem scholarem tangentes, concernentibus Docentibus congrue explane­tis; ratione autem dictae ordinationum scholarium inprotocollationis, num eadem ubivis locorum debite praesuscipiatur, VADiaconi, qua scholarum Inspectores, occasione annuae Visitationis revisionem instituere, desuperque, uti et de puncto nunc attacto, in tabel­lái! de statu scholarum relatione horsum referre noverint; quemadmodum idipsum or­dinibus praeattactis dudum abs me dispositum, haud tamen ab iis observatum fuit. Ratione ordinationum Directores scholarum capitalium ferientium dioecesano huic Officio curae erit, ut eadem, lingua — uti desideratur —• germanica, requisito numero a secti­one Locumtenentiali eisdem via Ordinariatus communicentur. Strigonii die 28-a Apri­lis 1859. Concursus pro hac Parochiae Ipolyfodenies affiliata labii hungarici Do­centis una Cantoris statione in 8-am Junii a. curr. defigitur. Emolumenta cum eadem coniuncta consistunt: in agris 1V4 ingeri; i ure pascui; hortulo; duabus orgiis ligni; 6. incirca urnis vini; totidem centenariis foeni; stola incirca 5 fl. mon. austr. 24 metr. pos. titulo lecticalis; didactro usque 30 flnos mon. austr* duabus metr. pos. tritici pro pin­sendis hostiis. Recursus debite instructi Districtus Drégely VADiacono et loci cogno­minis Parocho Laurentio Gály inscribantur et exhibeantur. Strigonii die 4-a Maii 1859. benevolus Strigonii, typis E, Horak. Docentis in Sipek statio vacat. Nr. 1909, Nr. 1910. Protocolla scho­laria inculcantur Normalia schola stica Docentibu explananda. Nr. 1988. Concursus pro statione Docentis in Kelenye pu­blicatur.

Next

/
Thumbnails
Contents