Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas
1859
Quipiam a docendo arcetur. dicto termino subeundi in statu sunt, indultum eatenus ope recursus debite instructi, c. r. sectioni Locumtenentiali Posoniensi inscribendi, liorsumque fine promotionis ino- misse usque ultimam mensis Maii a. curr. diem via Inspectorum scholarium exhibendi impetrare debent. Id quod fine edocendarum idmodi haud adprobatarum Magistrarum Vobis hisce notifico. Strigonii die 10-a Aprilis '1859. Nr. 17úo. LcommenlXrIlS Liber sub titulo: „Praemienbuch von hundert Naturbildern aus dem Vat er lan de, von Jos. A. Moshammer“ 60. iconibus refertus, Viennae erga pretium 60. et 80. xrorum monetae austr. venalis prostat, atque, ceu pro praemiis scholarium idiomatis germanici peracommodus, nexu Rescripti Locumtenentialis sub 30-a Martii a. curr. N. 8950. editi, Superioribus scholarum impense commendatur. Strigonii die 11-a Aprilis 1859. Nr. 1742. Gyarmathy Stephanum, Praeparandiae alumnum, origine Gyergyó-Csoma- falvaensem in Transsilvania, 25. annos natum, rom. catholicum, coelibem, ob crimen furti gravi carceri mancipatum, ideoque ad munus docendi publicum et privatum inhabilem declaratum esse, nexu Rescripti sectionis Locumtenentialis Posoniensis ddto 29-ae Martii a. curr. Nris 6003/ioo6. horsum directi, fine annotationis in libro scholari faciendae hisce annunciatur. Strigonii die 12-a Aprilis 1859. Nr. 1789. j Sacerdotes ad Excelsum cultus Ministerium ddto 14-ae cuit. Nr. 5964. item ddto 15-ae ria deposcuntur. Par^er curr* Nr, 6047. edocet me, Suam Maiestatem Sacratissimam Veronae, Yene- tiis, Mantuae, Graecii, Viennae, Pragae, Olomucii, porro Mediolani, Tergesti, Labaci et Zagrabiae hospitalia castrensia erexisse, quorum spiritualis provisio quo ocyorem presbyterorum dispositionem deposcit. In horum nexu Rssimus Vicariatus Apostolicus Castrensis ddto 16-ae curr. Nr. 399. provocat me, ut individua pro illa cura'spirituali qualificata nominetenus ipsi quo ocyus designem; inter caetera liugvam germanicam, slavicam, hungaricam, et quantum fieri potest, alias etiam in Imperio usitatas lingvas calleant. Preter gratuitum hospitium, salarium talibus 500. fi. titulo vestitus iterum 125. fi. obvenient: expensae itineris exsolventur; servitium ab aerario habebunt. Cessantibus autem hospitalibus trium mensium obventionem percipient. Qui itaque vocatos et qualificatos se sentiunt ad obsecundandum altissimae Suae Majestatis Sacratissimae voluntati, ad exercendam gloriosam muneris pastoralis partem, sine mora semet Officio huic insinuent. Alioquin necessitate ita poscente vi obe- dientiae etiam canonicae dispositionem facturus sum. Strigonii die 17-a Aprilis 1859. Nr. 1790. Preces publicae Temporis praesentis adiuncta plane non esse ea, quae animum nostrum quoad indicuntur, futurum tranquillent, haud obscuris indiciis monemur. An paterna DEI monitio, vel iusta peccatorum castigatio nobis immineat, nullus hominum novit; quis enim novit sensum Domini, aut quis consiliarius eius fuit? Illud tanquam certum tenemus: in quacunque hora ingemuerit peccator, exaudietur; et qui pulsaverit ad ostium misericordiae, aperietur ei. Simul praeteritorum, imo omnium temporum historia nos docet, non esse tutiorem ad inveniendam misericordiam DEI viam, quam patrocinium illius Immaculatae virginis, quae huic mundo edidit Salvatorem, Ut Hanc ista etiam temporum iniquitate, quae nobis a foris bellum minatur, propitiam reddamus, et dulcissimae etiam Sobolis- Christi Jesu- protectionem mereamur, virtute praesentium dispono: ut in omnibus Ecclesiis parochialibus et conventuali- bus finita Missa, pro qua populus maiore numero congregari solet, coram exposito Ciborio orentur tria „Ave Maria“, subnexo post quodlibet „Ave“1 versiculo „Refugium peccatorum, ora pro nobis“ deinde autem recitetur Antiphona fingva vulgari „Salve Regina, mater misericordiae“ cum versiculo et oratione huic Antiphonae conveniente. Singuli praeterea presbyteri in Missis tam privatis quam solennibus collectam pro pace et Rege, alioquin iain alias etiam praescriptam sumere haud intermittant. Sub Cuius praesidium confugimus, Sancta Dei Genitrix, ne despiciat nos in necessitatibus nostris, sed a periculis cunctis liberet nos semper! Strigonii Dominica Palmarum 1859. benevolus \ Strigonii, typis E. Hor&k.