Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1859

Nr. 1197. Cautelae in su­sceptione ad scholas altiores servandae. Quo in scholarium ad Gymnasia, Praeparandiae instituta, scholas item reales susceptione secure procedi, omnisque irreptio, qualis novissime intervenit, in futurum omni meliore modo anteverti possit: Excelsum publicae institutionis Ministerium sub 25-a Jan. a. curr. Nr. 22618. Resolutionem, intuitu publicationis e scholis dimissorum presse iuxta tenorem testimoniorum iisdem extrodatorum faciendae, a Can cellaria olim hungarica ddto 20-ae Nov, 1832. Nr. 10731. editam in memoriam revocat eo addito, ut, dum semet iuvenes pro susceptione ad praedictas scholas insinuant, praesertim autem, dum documenta ipsorum longiorem in frequentandis publicis institutis inter­ruptionem produnt, aut vero ipsi privatam institutionem se naetos fuisse obtendunt, antelatarum scholarum Directores omnem circumspectionem adhibeant, cognominaque ipsorum cum elenchis suis, quibus iuxta factam idmodi dimissorum scholarium publi­cationem cognomen et nomen, patria et locus natalis, aetas et religio, studiorum cursus occasione dimissionis, huius porro causa, Jurisdictio, quae ipsam enunciavit, nec non datum et numerus enunciatae dimissionis insertus est, solerter conferant, sicque contra omnem subreptionem semet praemuniant. Est hoc idipsura, quod circularibus meis literis ddto 4-ae Jan. 1858. Nr. 82. disposui id ordinando: ut protocollum scholare adparetur, cui cognomina Individuorum, quibus duplicata testimoniorum scholasticorum extrodata, aut quae a munere docendi amota sunt, deinceps vero iuvenum quoque, qui a scholis arcentur, utprimum publi­catione mediante innotuerunt, extemplo alphabetico ordine inseri valeant. Strigonii die 6-a Martii 1859. Nr. 1258. In Ladomér et Concursus pro vacantibus in La doni ér et Újfalu, utraque ad Parochiam Újfalu DocentumZámoly filiali, labii hungarici Docentum stationibus in 14-am Aprilis a curr. prae­stationes vacant. r L L. sentibus defigitur. Prioris emolumenta sunt: ager 4. metretarum; octo metretae mixti; 66. panes; 33. fi. mon. austr. et usus pascui pro pecore. Habitaculum commodum. Posterioris vero: IOV2 iugerorum ager; 8 metretae mixti; 24 fasces vir­gultorum ; 44. fi. mon. austr. titulo instructionis. Domus sat commoda est, cui hortu­lus quoque adiacet. Recursus debite instructi surr. Districtus Hedervárensis VADiacono Sigismun- do Peocz, Parocho in Zámoly inscribendi et ad praestitutum terminum exhibendi erunt. Id quod Docentibus subdocentibusque Vestris congrue notificetis. Strigonii die 8-a Martii 1859. Nr. 1335. Nuncia ad C. R. sectio Locumteiientialis Posoniensis sub 2-a curr. Nr. 4247/695. significat, Amtsblatt“ bua-Excelsum c. r. cultus Ministerium, fota cum supremo Finandarum Dicasterio cointel- figentia, ddto 1-ae Jbebr. a. curr. Nr. 22761. normae instar disposuisse: ut annunci- ationes negotiorum quorumvis, etiam ecclesiasticorum, institutionis, nec non vacantium servitiorum, medio organi publici ephemeridum Viennensium „Amtsblatt“ institui soli­tae prima solum vice per extensum, secundo vero et tertio nisi per extractum, cum provocatione ad Nrum ephemeridum, praeviam publicationem cum plenario textu conti­nentem, compendii gratia deinceps procudantur, nisi forte trina idmodi per extensum publicatio e peculiaribus rationibus necessaria videretur et per expressum a corre- spondentibus postularetur. Quem in finem omnis in redigendis idmodi anuunciationi- bus praecisio et brevitas maiorem in modum inculcatur; in publicandis autem licita­tionibus concurrentes ratione dilucidationis accipiendae, conditionumque inspiciendarum ad competentem civilem Jurisdictionem inviari iubentur. Id quod pro statu directionis, si praeter dioecesanum organum etiam praeviis ephemeridibus in dictos fines forte uteremini, Vobis hisce notifico. Strigonii die 12-a Martii 1859. Nr. 1198. Paulik Jos. obiit. Josephum Paul i k, Cooperatorem Pöstyénensem die 1-a curr. susceptis mo­ribundorum sacramentis, anno aetatis 25-o ex hac vita evocatum, solitis suffragiis com­mendo. Strigonii die 6-a Martii 1859. benevolus Strigonii, typis E. Honik.

Next

/
Thumbnails
Contents