Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1859

Nr. 867. Hoffmann Ludo- vici opus publi­catur. Reditus cum statione Pásztóensi coniuncti sunt: agri metr. pos. 6. classis 3-ae; cauletum et canabetum x/\. metr. pos.; a colonis et inquilinis incirca 24. meti\ pos. siliginis titulo lecticalis; a Communitate unus currus foeni, ligna focalia et pa­scuum pro pecore sufficiens; titulo stolae et cantationum incirca 33* fl. MC; a prolibus scholaribus incirca 33. metr. pos. siliginis; 2. fini et 58. xri MC. e fundo Religionis. Occasione commassationis terreni proxime praesuseipiendae spes est, l/2. sessionem colonicalem Docenti exscindendam, proventus augendos, aedificiumque scholare, quod actu exiguis duobus cubilibus, culina, camera, stabulo absolvitur, cuive hortus V2. metr. pos. capax, arboribus consitus, simulque falcabilis adiacet, vigore scholaris fassionis anno priore peractae, tantisper ampliandum esse. Recursus suis requisitis instructi pro statione Ne mesén yens i, Metropo­litano meo Capitulo Strigoniensi inscripti, Can. hon. VADiacono et Parocho S. Benedictensi Joseplio Valentovich; pro Pásztóensi vero Districtus Radosnaensis V.ADiacono Stephano Pereszlényi, Parocho Nagy-Rippényensi, cui et inscribendi erunt, ad praedictum terminum exhibeantur. Id quod Docentibus subdocentibusque Vestris congrue notificetis. Strigonii die 14-a Februarii 1859. • Auctore Paulo Ludovico Hoffmann, C. R. Regnicolaris Judicii Pestinensis Assessore luce donatus est primus fascis operis, cui titulus. „A római magánjognak rendszere mai érvényében.“ Fascis alter, quo opus concludetur, usque finem affuturi mensis Martii prelo solvendus est. Intimus cum sit nexus ius romanum inter et ca­nonicum: nullum dubium, quin opus hoc ecclesiasticarum cumprimis personarum re­flexionem mereatur, unde illud ad notitiam Vestram perferre nihil dubitavi. Comparari potest fascis uterque apud auctorem Festini, pretio 2 flor. val. austr. Strigonii, die 16-a Februarii 1859. benevolus Strigonii, typis E. Korák.

Next

/
Thumbnails
Contents