Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas
1859
pessumdat; ieiunio multorum aetatem ad seram usque senectam provectam, ingluvie vero vitam praemature exstinctam esse experientia didicimus. Estote assidui in oratione, tum ut pro peccatis propriis Deum deprecemini, tum ut pro populo Vobis commisso cor contritum et spiritum humiliatum impetretis. Estote fervidi in praedicanda salutis doctrina; sermo Dei semper quidem vivus est et efficax, ac penetrabilior omni gladio ancipiti; hoc tamen acceptabili tempore eo uberiores feret fructus, quo magis animi fidelium dispositi sunt ad illud excipiendum et opere complendum. In celebrandis divinis mysteriis eo ferventiore pietate, maiori alacritate versemini, quo magis necessarium est his temporibus, ut reviviscenti fidelium pietati novos continuo igniculos subiiciatis. Nulla proinde sit dies, qua Sacrificium missae non celebraretis. -— In tribunali praecipue poenitentiae illa doctrinae praestantia, compassionis affectu et charitatis dulcedine munus pastoris exerceatis, ut omnibus palam reddatur, Vos illius spiritu animari, cuius legatione fungimini in terris. Ideo, sicut reliqua quae pro sacra Quadragesima tam relate ad Vos, quam relate ad fideles Vestros festo S. Agnetis V. M. 1854. sub Nr. 450. praescripsi, ita in specie sacrum recessum, et publicam in quovis Districtu Sacramentorum Poenitentiae et Eucharistiae susceptionem, hoc quoque anno religiose observetis. Nostis quippe, Charissimi Fratres! nuperna Concilii celebratione Antistites Provinciae istius Strigoniensis nihil magis intendisse, quam ut color optimus restituatur, idest, ut et in Clero primitiae spiritus Apostoliéi, et in populo corda patrum reviviscant; pervenit id quoque ad notitiam Vestram, quod acta Concilii illius prope diem Roma remittenda sint. Restat proinde, ut quae salubriter constituta sunt, ea ad pastorum et populorum notitiam perferantur, ac sincera eorumdem observantia quo certius procuretur. Necessarium ad obtinendum hunc scopum est, ut praecipue ipsi pastores aetatis praeiudicia eliminent, intimeque convincantur tales faturos esse populos, quales ipsi pastores erunt et esse contendent. Cum spiritu Dei vel Nos immutabimus faciem terrae, vel nemo alter. Frustra allegamus morum corruptores, universalem fere morum corruptionem ; in his omnibus superamus per Eum, qui misit Nos, ut eamus et fructum afferumus. Non sine causa dixit divinus Salvator: „ confidite, ego vici mundum; qui olim Apostolorum praedicatione totum mundum convertit, per Nos quoque destruet omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et captivabit omnem intellectum in obsequium Christi, modo virtutem eius assidue invocemus, spiritum induamus et simus exemplum fidelium in verbo et opere. Agite itaque Fratres Charissimi! praecipue autem imminentis Sacrae Quadragesimae tempore agite, ut socias Episcopo animarum Vestrarum iungatis manusi Praeperate corda Vestra, ut quae ad salutem Vestram, ad vindicandum ordinis Vestr. honorem salubriter statuta sunt, et ipsi religiose custodiatis, et unusquisque Vestrum in sua sphaera observari curet. Praeparate sensim etiam populum, ut docili et prompto animo excipiat, quae ad illius etiam salutem tam temporalem, quam aeternam sancita sunt. Si ita animati fueritis, confido in Domino Jesu, quod labor Noster in celebratione Concilii exantlatus non sit cassus futurus; imo Ecclesiae Jesu Christi consolatio, supremis Pastoribus gaudium, Vobis autem et fidelibus Vestris pax et, benedictio sit accessura, quam peramanter precor et impertio. Caeterum quaequae prioribus annis de dispensatione in lege ieiunii seu quoad populum, seu quoad Vos ipsos enunciavi repetition, ea iterato inculco et sancte observari cupio. Domine adiuva nos, propter Nomen tuum! Strigonii festo S. Francisci Salesii Ep. C. 1859. benevolus Strigonii, typis E. Hor/ik.