Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas
1858
9. Si quis hoc vetito non obstante matrimonium contraxerit, in classe sua citra favorem sortilegii pro militia statuetur; si autem pro inepto fuerit adinventus, poenis §-o 35. legis civilis matrimonialis, et §-o 507. codicis poenalis defixis plectetur. Qui vero ad huiusmodi matrimonium civiliter illicitum quademun- cunque ratione concurrerint, mulctam solvent usque 100 fi. monetae Austriacae, aut pro ratione adiunctorum poenam luent carceris usque mensem; uno verbo cardo rei in eo vertitur, ne amodo, et in posterum iuvenes, qui vigesimum secundum aetatis annum nondum compleverunt, ad matrimonium admittantur, nisi a respectivo circulari Magistratuali testimonium producant, quod aut sint a militia legetenus exemti, aut per commissionem statutoriam pro inhabilibus declarati, aut demum licentiam contrahendi matrimonii a 0. R. Loc. Officio impetraverint. Quodipsum dein in matricis Copulatorum, videlicet in observationum rubrica expresse memorari exponique debet. Strigonii die 28-a Decembris 1858. "Nr, 5251, Cum in iis, quae ab Ecclesia circa cultum divinum constituta sunt, observandis integra fide et filiali erga eandem Ecclesiam reverentia ac obedientia Sacerdotes versari oporteat: utique nihil prius Nobis esse debet, quam certam eorum, quae lege Ecclesiae circa cultum divinum sancita sunt, notitiam comparare; etsi quae hinc inde a principiis Ecclesiae deviationes factae fuissent, easdem continuo sistere. Quoad nonnulla/ puncta interdum ipsos etiam Doctor es in varias sententias abivisse, nemo ignorat; ideo < dum et quando abusus nonnullos irrepsisse, nemo mirabitur. Ad tollendum super aliquibus rebus dubium non ita pridem S. Sedem Apo- - stolicam, tutissimam veritatis Magistram consului, quae responsa sua promptissime ad 1 me expediri curavit. Ita quaesivi: 1- o. An calix, cuius inauratio duntaxat renovatur, possit a Sacerdote, ordinet episcopali non insignito, simpliciter sine unctione benedici, vel in hoc quoque casu s ad Episcopum perferri et ab hoc cum unctione benedici debeat ? Sacrorum Rituum Congregatio ddto 9-ae Maii 1857. respondit: non posse,e sed debere calicem deferri ad Episcopum et cum unctione erismatis benedici. Si igitur calix alicuius Ecclesiae novitus inauratur, antequam pro missae sacri-- ficio adhibeatur, semper ad me, vel Suffraganeos meos fine consecrationis perferatur. 2- 0. Quaesivi: an in urbibus, in quibus frequenter funduntur campanae, simul j a residentia Episcopi longius remotae sunt, aliquis ex Dignitariis Capituli vel Praelatis 3 deputari possit ad novas campanas sine unctione benedicendas ? Eadem Sacrorum Rituum Congregatio reposuit: omnes illas campanas, quae > vel in Ecclesiis collocantur, vel licet extra Ecclesiam sitae sint, tamen pro sacris etiam j functionibus pulsantur, non aliis ritu, forma et cerimoniis esse benedicendas, quam a iis, quae praescripta reperiuntur in Pontificali Romano Tit: „De benedictione signih vel campanae“, ac proinde earum benedictionem ab Episcopo et quidem cum sacran unctione peragendam esse. Illae proinde campauulae, quae pro usu mere profano adlii- - bentur, e. g. in Scholis, tali benedictione haud egent. Strigonii die 30-a Decembris 1858. .< benevolus v Strigonii, typis E. IIórák.