Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas
1850
VENERABILI CLERO ECCLESIAE HINCAIUCAE, Fratribus et Filiis salutem et benedictionem in Christo JESU! n enerunt super nos dies mali et amari valde, Fratres et Filii dilectissimi! quorum vel recordatio est dolor super omnem dolorem! — Quia illata sunt vulnera magna Ecclesiae docenti non minus ac discenti, pastoribus aeque ac fidelibus! — Sensimus eapropter sollicitudinem nostram provocatam, imo potenter excitatam, ut in bonorum omnium largitore Deo spem collocantes, omnem pro salute commissarum nobis Christi ovium subire laborem parati, ad afflictas res Ecclesiae consanandas, quidquid in nobis esset virium atque consilii, conferamus, adtribuamus. Quoniam vero haec tantis malis efficaciter haud sunt opitulatura, nisi Vos. Dilectissimi in Christo Fratres et Filii! qui partem sollicitudinis nostrae in vinea Domini sustinetis, oculos et manus Vestras alacriter in Domino nobis commodaveritis, sinite, ut apostolicae exhortationis ad Vos verba faciamus. Cor nostrum patet ad Vos, charitas urget nos, ut attollentes vocem nostram moneamus, obsecremus, arguamus et obtestemur, quo resumtis viribus nobiscum evellatis et disperdatis, aedificetis et plantetis. Non est. quod recenseamus mala, quae ipsi et spectastis gementes et inter angustias animarum Vestrarum una nobiscum pertulistis- Etenim sub oculis Vestris coronae regum et tiarae pontificum in lutum platearum detractae, legitima patrum abolita, portae Sion destructae, lapides Sanctuarii dispersi, commini- stri. fratres Vestri ad praesides ducti et in ore gladii interfecti sunt, ut ex tolleret se homo peccati, filius perditionis super omne, quod dicitur Deus! (2. Thess. II. 3 — 4).Si haec mala a singulis, a paucis, ab extraneis venissent super nos et gentem sanctam, tolerabilia fuissent, sed amici et proximi nostri adversum nos adpropingvaverunt. — multiplicati sunt, qui oderunt nos, — imo qui dulces nobiscum capiebant cibos, convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum Ejus! Sed nihil jam juvat in partem culpae alios vocare, — eo minus causas calamitatum totaliter aliis imputare; — ideo humiliamini potius sub salutaris disciplinae correctione et accingamini, ut nobiscum plangatis et supplicetis, quo Pater misericordiarum omnipotentiam suam parcendo magis et miserando, quam justam ultionem usque repetendo manifestet. Ponatis questus et lamenta, scrutemini potius fontes et perquirite media nunc minuendorum, pro futuro impediendorum malorum, quae nos inundarunt. Perire enim et non sentire, maxima poena est. Jam vero neminem Vestrum latere potest, inde malorum pessimorum cumulo nos obrutos fuisse, quia quem Dominum fecit Deus, habentem verba vitae aeternae, hunc pro magistris., petulanter veritati resistentibus, notabilis pars cultorum secundum mundum commutavit, narrantes fabulationes suas, sed non ut lex Dei. impietas haec utinam ipsa scientiae sanctorum sacraria pestifera contagione non pervasisset! Et taliter recessit scientia Dei a terra, et omnis spiritus corruperat viam suam. Et istud est unum ex capitalibus malorum nostrorum fontibus; homines quippe quanto sibi ipsis videbantur sapientiores, tanto ruebant profundius in perversum sensum, et quia, quae falsa sunt, vera ostendebant, et quae vera sunt, falsa demonstrabant, inexpertae juventuti, sub specioso sentiendi libertatis palladio, laqueos ponebant, ut impia eorum scientia pretio disceretur, imo aere publico aleretur fovereturque. Ende jam vero corruptioni huic pessimae opportuna medicina comparetur, nisi a scientiarum Domino, qui Ecclesiam suam columnam et firmamentum veritatis in omnes generationes constituit, ct jussit ut labia sacerdotis custodiant scientiam?— Profecto, si unquam, nunc oportet labia sacerdotum non custodire tantum et annunciare verbum veritatis, sed opportune, importune, nocte ac die, publice et per domos falsi nominis scientiam eradicare, ct illos, qui resistunt veritati, in Domino expugnare. Propter hoc obsecramus Vos, ut qui sacratiores literas profitemini, sive institutioni juventutis praeestis, sive oves Principis Pastorum verbo vitae pascitis, stultas dehinc et sine disciplina quaestiones devitantes, sapientiam coelestem consedemini, quae non inflat, sed docet humilitatem, et in hac consectari Christum et hunc crucifixum. „Plus pro- „lecto44, teste S Ignatio Loy., „una hora Deo Magistfro discetis, quam quiqui doctorum tradere potuissent, magisque „iu scientia sanctorum proficietis pietate orationuan, quam sublimitate speculationum 4*