Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas
1857
4-0 Quo caes. regius in negotiis scholasticis consiliarius partem in congregatione Docentum capere possit, diem et locum celebrationis ejusdem Ordinariatui scholarum Inspectores V.A.Diaconi tempestive notificabunt, c. r. sectioni Locumtenen- tiali extemplo insinuandum. De reliquo ratione meliorandae Ludirectorum dotationis, cujus necessitatem ad scopum inducendarum universaliter dictarum conferentiarum sectioni Locumt. Posonien- si ddto 19-ae Apr. a. curr. remonstravi, promtam suam operam dicta c. r. sectio Locumt. in futurum quoque firmiter pollicetur; ratione tamen sumtuum idmodi congregationum e mente Cleri dioecesani e respectivarum Communitatum peculio suppeditandorum rescribit dicta sectio Locumtenentialis, tales e nunc dicto fundo perstringi nequire, verum negotium hoc liberae Communitatum voluntati relinquendum esse, alioquin sumtus hos adeo exiguos et emolumenta, quae e rite celebratis quaestionatis congregationibus in rem publicam dimanant, adeo luculenta esse, quod dicti Docentes sumtus hos et facile et lu- benter ferre possint. Strigonii die 27-a Decembris 1857. Nr. 5084. Emericum Osztrovszky, Parochum et Vice-Archi-Diaconum Malaczkaensem, sacerdotem jubilarem, die 30-a Novembris anni curr. aetatis suae Anno 75. e marasmo senili, post pie suscepta moribundorum Sacramenta in Domino obiisse, fine solitorum suffragiorum Vobis annuncio. Strigonii die 6-a Decembris 1857. Benevolus Strigonii, typis E. Horak,