Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas
1857
Nr. 4198. Venerabili Clero Arclii-Dioecesis Nostrae Strigoniensis Salutem in Domino et Paternam Benedictionem!-M-ediante Intimato Excelsi Caesareo-Regii Ministerii Cultus et publicae Institutionis ddo 21-ae Septembris anni eunt* Nr. 15802. recenter typis procusus liber, cui titulus: „Második Nyelvgyakorló- és olvasókönyv az austriai birodalombeli katholikus fő-elemi és városi iskolák számára“ a 27 xr. CM. aquiribilis, pro usibus III-iae et adinterim etiam IV--ae Classis Capitalium ac Civicarum Scholarum, in quibus lingva institutionis hungarica est, praescribitur, adhiberique inposterum praecipitur* Quodipsum concernentibus distri- ctualibus Inspectoribus, praedictarumque scholarum Directoribus pro directione et stricta observantia hisce notifico. Strigonii die 14-a Octobris 1857* Nry 4190. A Caesareo-Regio Locumtenentiali Sectione Posoniensi sub 6-a curr. Nr. 241147o9s* provocatus ad praestandam circa idmodi pia aut benefica legata relationem, quae a testatoribus ante inductam judicialem legatorum pertractationem, id vero est ante 1-am Maji 1853. demortuis facta sunt, et neque ad praesens usque in effectum deducta habentur, committo omnibus Vice-Archi-Diaconis: ut mihi e suis Districtibus similium, necdum realisatoriun legatorum casus, ad summum usque finem proxime futuri mensis Novembris insinuare non intermittant. Strigonii die 14-a Octobris 1857. Nr. 4231. Cum summo doloris sensu annuncio Vobis, Vincentium Gyürky Alsó-Palojtelisem, Antonium Cherny Verbóensem, et Joannem Vaczula Nyitra-Sárfőensem parochos per incendium graviter damnificatos fuisse. Si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; charitatem Vestram, cuius tam insignia iteratis vicibus exhibuistis specimina, pro consolatione Fratrum Nostrorum nunc quoque heroicam futuram esse plane non dubito. Paternam benevolentiam nec ego desiderari patiar. Strigonii die 17. Octobris 1857. Nr. 4239. Reverendissimus Ordinariatus Litomericensis annunciat ibidem prelum deseruisse opus sub titutulo „Deus lux, laetitia et salus mea. Exercitia pietatis in usum studiosae juventutis, continens in se preces et hymnos lingva latina et germanica. Pars I-a 350, Pars vero Il-a 144 paginas complectitur, erga pretium 34 xr. CM. Alter vero libellus, cui titulus „$Mobiecn juttt ®otte$bienftü$en ©e6rctudí;e" a 12 xr. CM. venum- datur. Strigonii die 17. Octobris 1857. Nr. 4146. Paulum Volffi, Parochum Gajarensem, anno aetatis 68 die 4-a curr. mensis Octobris ad meliorem vitam fuisse evocatum, fine solitorum suffragiorum, pro anima defuncti absolvendorum, annuncio. Budae die 9-a Octobris 1857. Benevolus