Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas
1857
Nro. 4014. Cum summo animi solatio antiuncio vobis, Institutum S. Adalberti E. M. in hodier- no Consistorio unanimi cum consensu Venerabilium Fratrum meorum, Metropolitanae hujus Ecclesiae Canonicorum, adtentis vestris etiam votis, quantum in tanta opinionum varietate possibile est, coordinatum fuisse, statutumque de super conditum et typis procusum sub .|* advolvo. Ante omnia nomine Ecclesiae Catholicae, quae hujusmodi Instituto glorificatur, nomine item Fratrum in Christo, qui ex illo beneficium percipient, cordiales ago gratias omnibus, qui ad conflandum hunc fundum symbolis suis concurrerunt. Neque minimum dubito illos quoque, qui hucadusque nihil contulerunt, gloriosa Fratrum suorum exempla imitaturos esse. Quantum adexordium Instituti, qui sensu statuti huic adgregari cupiunt, usque finem Decembris recursum suum ad me dirigant; similiter Districtus etiam Vice- Archi-Diaconales, si volunt, suas commendationes, in quantum aliquem sibi valde bene notum pensionis ex hoc Instituto percipiendae participem reddi desiderant, usque praefixum terminum horsum submittant. Ut perceptio et transpositio census a capitalibus privatis huic Instituto addictis provenientis facilior sit, opportunum erit ad Congregationes vernales et autumnales hujusmodi censum adferre et Vice-Archi-Diacono Districtuali consignare, prout cum aliis charitativis oblatis facere consvevistis. Vice-Archi-Diaconi ejusmodi censuum consignationem in duplici exemplari submittent, quo sic Administrator Fundi alterum exemplar in testimonium perceptionis subscribere et pro conquiescentia remittere possit. Quod in instructioni mea die 9-a Julii Anno 1855. Nr. 3011. ad Rssmos Arclii-Diaconos data edixi, nimirum „si quis e Clero notabiliorem summam obtulerit, „cujus census annuum subsidium pro fundo auxiliari abipso dari solitum longe supe- „rat, talis pro modo dicto fundo nihil amplius tribuendum habebit“ id nunc quoque repeto, quintamen ideo liberalitati nonnullorum limites ponere velim, eo minus, cum e circularibus litteris a piae memoriae Praedecessore meo Principe Josepho Kopácsy die 16-a Martii 1842. Nr. 229. datis abunde vobis constet, Fundum auxiliarem eum quoque in finem conflatum fuisse, ut exinde „Curati pauperiores, nondum ad pensionis „statum positi, pro cura infirmitatis, vel facilius tolerandis quarumdam calamitatum „damnis auxilium domi suae obtinerent“. Tales autem casus pro humana rerum conditione vix unquam penitus aberunt. Et haec est causa, cur onus annuae dependendi pensi ipsis beneficiis imponere reformidaverim. Qui tamen pro Instituto S. Adalberti neque concurrerunt, neque concurrere volunt, tales utique profundo auxiliari annuas symbolas deinceps etiam conferent. DEUS, auctor pacis et amator charitatis sit cum omnibus vobis. Strigonii die 24-a Septemb. 1857. Venerabili Clero Archi-Dioecesis Nostrae Strigoniensis Salutem in Domino et Paternam Benedictionem! benevolus