Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1857

yj f / 1- o Institutum istud S. Adalberti Ep. Martyris, principalis Ecclesiae Strigonien- sis Patroni, nomine insignimus; et individua, ad fundationem hanc referenda, compel­lari volumus: Sacerdos Instituti S. Adalberti. 2- 0 Ad hoc Institutum nonnisi tales Sacerdotes assumentur, qui aetate et vi­ribus fracti, munia sua, quibus antea fungebantur, vel plane non, vel nisi cum summa difficultate obire possunt, simul tamen zeli pastoralis et in alio officio exactitudinis, ac exemplaris vitae laude conspicui sunt. 3- 0 Membra Instituti non plura, quam octo, nec pauciora, quam quatuor, erunt; pensio, quam de fundo Instituti percipient, nec octingentos flnos excedet, nec quingentis minor erit. Gradationi locus erit, ita, ut a minore ad majorem pensionem in regula pro­gressus detur, 4- 0 Membris Instituti liberum relinquitur commorationis locum, attamen in Arehi-Dioecesi, ibi deligendi, ubi libuerit; commendatur tamen, ut in Civitatibus, oppi­dis et locis frequentioribus, imprimis Metropoli, sedem figere velint, quo sic et in cura pastorali, imprimis confessionali, tantillum adjutorium praestent, et aetatis suae vene­randa conditione ac virtutum exemplo fideles aedificent. 5- 0 Dum vacantia in Instituto sive per mortem, sive per promotionem mem­brorum enata et publicata fuerit, eidem adgregari cupientes intra trimestre recursum suum prout etiam Districtus Yice-Archi-Diaconales, si voluerint, de penitius sibi notis individuis commendationem suam Officio Dioecesano submittant. Acta haec in Con­sistorio Capitulari sub praesidio nostro, vel Sede vacante, praesidente Vicario Capitu­lari, perlegentur, in condignam reflexionem sumentur, et votorum secretorum majoritate designabitur, qui Instituto adgregandus fuerit. Idem observabitur in deligendis primis etiam Instituti membris 6- 0 Fundum Instituti admistrabit unus de Capitulo, per Ordinarium nominan­dus, sub onere reddendarum singulo anno rationum, ad quarum revisionem praeter duo Instituti membra, insuper duo Yice-Archi-Diaconi et totidem Parochi ex utraque Dioece- seos parte evocabuntur, sicque negotium illam publicitatem nanciscetur, quae pensatis omnibus sufficiens dici potest. 7- 0 Fundum Instituti abalienari, aut in alium quam cunque pium scopum con­verti nunquam patiemur. 8- 0 Quae hucusque oblata fuerunt, pro illis singulares respectivis benefacto­ribus grates rependimus, coelestiumque benedictionum thesaurum ex animo precamur; quae deinceps oblationes factae fuerint, illas quoque gratanter acceptabimus, obligati­onem imponere minime volumus, hilarem enim datorem diligit DEUS. 9- 0 Quia generosa charitas, quam in Clero Nostro insigni cum consolatione observavimus, suis exhibitionibus nihil aliud intendit, quam ut DEUS charitatis glo­rificetur, inter membra ejusdem Ordinis Sacerdotalis charitas vigeat et foveatur: neque Nos membris Instituti speciales obligationes imponere volumus. Impensius tamen commendamus, ut pro benefactoribus fratribus, quorum choro Nos quoque laeti an­numeramus, DEUM assidue exorent; pro iisdem benefactoribus vivis et defunctis, qui­bus per valetudinem licet, singulo mense unum Missae Sacrificium offerant; denique ut pro augendo Fundo Instituti per liberaliora legata concurrere non intermittant. In reliquo Instituto huic nostram benedictionem impertimus, Patrem miseri­cordiarum enixe exorando, ut per intercessionem S. Adalberti Episcopi et Martyris, qui rore verbi divini terram hanc rigavit, mittat sufficientes operarios in hanc amplam vineam suam, illosque virtute ex alto corroboret, quo sic pondus diei et aestus usque finem vitae portare valeant. Qui vero prae naturae humanae conditione in hoc Instituto solamen et levamen aetatis suae quaerere necessitabuntur, -— sub protectione DEI coeli commemorentur, ac confecto mortalitatis cursu ad meliorem eamque permanentem haere- ditatem pervenire mereantur per Eum, qui dixit: „Quod uni ex his minimis fecistis, mihi fecistis“ Charitas DEI et communicatio Spiritus S. sit cum omnibus vobis. Datum Strigonii in Consistorio sub praesidio nostro asservato, festo B. M. Y. de Mercede Milesimo Octingentesimo Quinquagesimo Septimo, Episcopatus trigesimo, Archi-Epis- copatus vero nostri anno octavo.

Next

/
Thumbnails
Contents