Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1850

ini. Corda nostra! - ego: humilis pater Vester, ut omnia ad majorem Dei IV. Cum inter c inter as lucrandarum indulgentiarum conditiones requiratur jejunium, in feriam 4., dom. 2. post Pascha sequentem, (in diem 17. Aprilis,) strictum jejunium annunciabitis. V. Quo vero fideles sacro hoc Jubilaei tempore expiationem et salutem suam eo facilius operari possint, facultatem tribuit Sanctissimus cunctis Christi fidelibus a) libere sibi Confessa- rium, (monialibus tamen nonnisi talem, qui pro monialibus adprobatus sit,) eligendi; — b) Confessarios potestate instruit, absolvendi ab omnibus, etiam Sedi Apostolicae vel Ordinario reser­vatis, casibus, huc intellecta etiam facultate restituendi jus petendi amissum debitum conjugale; — c) vota quascunque, etiam jurata et Apostolicm Sedi reservata, (praster tamen poenalia, et ea in quibus ageretur de praejudicio tertii,) in alia pia et salutaria opera commutandi; —■ d) dispensandi super irregularitate ex violatione censurarum contracta, quatenus ad forum externum non sit deducta, nec facile deducenda. Has tamen facultates ita concedit Sanc­tissimus Pater, quin Constitutionis Benedicti Papae XIV: „ Sacramentum poenitentiae,“ quoad absolutionem complicis derogetur, aut facultas tribuatur ad eos absolvendos, qui ab Apostolica Sede vel ab aliquo praelato et judice ecclesiastico nominatim excommunicati, suspensi, interdicti, aut alias in censuras et sententias incidisse declarati vel publice denunciati fuerint, praeterquam si intra praedictos 15 dies obligationi suae satisfecerim. Quodsi intra praedictum tempus satisfacere nequiverint, in foro saltim conscientiae fine lucrandarum indulgentiarum absolvi poterunt, injuncta tamen obligatione satisfaciendi statim ac poterunt. Agite jam Dilectissimi! ut per apertam reconciliationis cum offenso divino Judice portam et Vos intretis, et eos, de quorum salute strictissimam rationem reddituri estis, introducatis. Ex­cutite teporem, imo zelus domus Domini, zelus animarum comedat Vos; ne secus facturi, et optato fructu salutis fideles nostros frustraturi, multiplicatas maledictiones in capita nostra congera­mus; minatur enim Dominus: „Arae pastoribus! neque enim qusesierunt gregem meum, sed pascebant semetipsos, et gregem meum non pascebant. — Vae vobis! quia quod infirmum fuit, non consolidastis, quod asgrotum, non sanastis, quod perierat, non quaesiistis! — Ecce ego ipse super pastores requiram gregem meum de manu eorum, et cessare faciam eos, ut ultra non pas­cant gregem, nec pascant amplius semetipsos.“ (Ezech. cap. 34). — Fratres! Horrendum est incidere in manus Dei viventis, et in ira furoris sui talia nobis comminantis! EaprojAer per vul­nera Servatoris, equibus salus nostra et fidelium nostrorum promanatura est, complicatis mani­bus Vos oro et obtestor, estote hac cumprimis opportunissima occasione id quod nomen Vestrum dicit: curatores animarum! —medici spirituales!'—afflictorum consolatores!—Domine JESU, miserere nostri, et salvi erimus! Strigonii, Dominica secunda Quadragesima;. 1850.

Next

/
Thumbnails
Contents