Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas
1857
Nr» 3143. Venerabili Clero Archi-Dioecesis Nostrae Strigoniensis Salutem in Domino et paternam Benedictionem! Societas S. Stephani, bonorum librorum propagationi intenta, e Sessione die 9-a Junii asservata, illas ad me direxit preces, ut edendos a se libros medio Officii Dioecesani respecti- vis membris submitterem et pensa annua membrorum medio districtualium Vice-Archi-Diaco- norum colligerem et Societati transponerem. Agenda Officii Dioecesani multa sunt quidem, quia tamen emolumenta etiam non ignoro, quae ex hac societate in rem catholicam redundant precibus annuo et dispono, ut 1- o Occasione autumnalis congregationis, dum aliae quoque symbolae colligi solent, Vice-Arehi-Diaconi pensa a membris colligant, et Officio submittant. 2- 0 Eadem occasione et nova membra, et si quis e membris morte decessisset, horsum referant. 3- io Dum aut ipsi Vice-Archi-Diaconi, aut alter e fratribus districtualibus Strigonium veniet, in Officio se insinuet, quo sic transpositio librorum absque aggravio fieri possit. Caeterum his addo: quod Societas haec, postquam jam statuta ejus Caesaream acceptationem et adprobationem emeruerunt, non amplius sit corporatio privata, particularis, sed universalis, ad totam Ecclesiam hungaricam spectans; adeoque omnes catholici in Regno in conservanda et dilatanda hac societate semet interessare, ubi ubi emolumenta ejus promovere, in dilatationem cooperari debent; quia agitur hoc medio sensum catholicum excitandi, promovendi. Strigonii die 24-a Julii 1857. Nr. 3317. In sensu directae eatenus ad me officiosae a Loco altiori provocationis notum reddo: omnibus districtualibus Scholarum nationalium Inspectoribus Yice-Archi-Diaconis: prodivisse in- triplici editione, nimirum: germanica, hungarica et Serbien Instructionem pro localibus scholarum inspectoribus (Ortssehulaufseher) atque Yiennae apud C. R. Directionem Bibliopolii scholasticorum librorum ab 1 erucifero M. C. acquiribilem esse, Strigonii die l«a Augusti 1857, Nr. 3498. Certe jam ad notitiam, imo ad manus quoque vestras, saltem hinc inde, perlatum est opus multum salutare, cui titulus „Paraphrasis Psalmorum“ a Rssino Canonico Posoniensi Thoma Kremnicska editum, ac insigni liberalitate singulae parochiali Bibliothecae, omnibus item Professoribus, Cooperatoribus ac in aliis officiis existentibus Sacerdotibus erga unum Sacrum, ad intentionem ipsius celebrandum, donatum. Sicut pium studium et generosam auctoris charitatem dignis laudibus celebro, ita vos simul moneo, ut ipsius piae intentioni quo ocyus obsecundetis. Strigonii die 14-a Augusti 1857, Nr. 3534. Tenore Rescripti C. R. Locumtenentiae Budensis ddto 8-ae Augusti anni curr. hir. 22132. disponitur: ut super quovis casu mortis individuorum, e Principatu Hassensi oriundorum, mox ac talis intervenit, per concernentem Parochum mortuale testimonium — quod a tymbro liberum est — ex officio extradetur, via officii Dioecesani ad antelatam C. R. Locum- tenentiam fine ulterioris promotionis transponendum, Quodipsum ad omnium vestrum notitiam profutura directione et observantia hisce perfero. Strigonii die 16-a Augusti 1857. benevolus