Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas
1857
Sacra Exercitia summa cum mentis consolatione, nec minori animarum lucro prioribus annis á nobis frequentata, sed tertium in annum jam gravissimis impedimentis intercepta, largiente Domino, hoc anno resumere constitui, ita, ut die 24-a venturi augusti Strigonii sub directione P. Alberti Juriga, noti et accepti vobis oratoris initium sumant, die vero 28-a finem accipiant. Firma milii spes est consilium istud, omnibus vobis gratissimum et pro ratione adjunctorum a pluribus in effectum deducendum esse. Quibus itaque animus est in hac sacra solitudine cum Domino conversandi voluntatem suam usque finem mensis Julii, ad summum usque 15-am augusti horsum significent; experientia vos docere potuit, quod sine praevia insinuatione venientes et sibi et illis, qui provisioni intendunt, plurimas molestias consciscant. Interea etiam annos aeternos in mente habeamus! et per vices suspiriis adminus nos praeparemus ad grande salutis propriae opus. Loquere Domine, quia audit servus tuus! Strigonii die 12-a Junii 1857. Nr. 2546. In sequelam directae ad me eatenus a Loco altiori officiosae provocationis revocare vobis debeo in memoriam illos C. R. Ministerii Internorum Ordines, ope Circularium mearum ddto 5-ae Januarii a. 1852. Nr. 33. ad vestram notitiam perlatos, tenore quorum disponitur: vicinarum hae- reditariarum Ditionum subditos non aliter posse ad matrimonium in Hungária admitti, quamsi domesticae suae Jurisdictionis politicum in Matrimonium consensum, aut vero super eo testimonium: quod idmodi consensu non egeant, exhibuerint, dimissione e gremio respectivae Communitatis necessaria haud existente. Strigonii die 12-a Junii 1857. Nr. 2552. Ad facilitandam negotiorum in Cancellaria mea pertractationem reiterare cogor, quod jam alias, signanter sub 24-a Julii a. 1851. Nr. 2058. vobis injunxeram: ut videlicet in relationibus, et generatim in vestris correspondentiis, quas horsum dirigitis, quotiescunque ad aliquas ordinationes, inviationes vel alias expeditiones abhinc editas provocare debetis, semper sicut datum diei, mensis et anni, objectum item breviter designatum, ita et praefer e uter numerum sub quo expeditio facta fuit, indicare noveritis. Strigonii die 12-a Junii 1857. Nr. 2540. Publica piorum oblatorum collectione, quam Eppus Transylvaniensis pro aedificanda Akosfalvae (in Circulo Maros-Vásárhely ensi) Ecclesia per Dioecesim suam instituit, a parte Excelsi C. R. Ministerii etiam intra ambitum Hungáriáé admissa existente: pio hoc scopo apud nos quoque charitativa oblata colliguntur, ad que augenda ut vos quoque cliarissimi obulis vestris concurrere velitis, charitatem vestram praesentibus provoco, colligendum taliter aes medio Distri- ctualium VADiaconorum ad Cancellariam meam dioecesanam promovendum erit. Strigonii die 12-a Junii 1857. ^Nr^2560^ Aloysius Soltész, Cathecheta C. R. Gymnasii Posoniensis, edidit preces Ecclesiae, quae in Processionibus recitari solent, fingva tum latina, tum germanica; opus hoc ludirectoribus et juventuti Gymnasiorum bonum usum praestare potest. Qui habere voluerit, sex cruciferis CM. ab ipso auctore sibi submitti disponat. Strigonii die 13-ia Junii 1857. Nr. 2359. Joannem Eleem. Szabó, Archi-Dioecesis nostrae presbyterum, longa annorum serie penes Universitatem Pestanam Sacrae Scripturae V. T. Professorem, ante paucos menses in Canonicum L. R. Magno-Varadinensem clementer resolutum -— et aliquot ante dies solum per procuratorem installatum, die 27-a mensis curr. Maji in Gödöllő apud cognatos, aetatis 57-o — item Augustum Wagner, ad Institutum emeritorum Parochorum pertinentem presbyterum, die 11-a curr. mensis Junii aetatis suae anno 44. Viennae — post pie suscepta moribundorum Sacramenta in Domino obiisse, fine solitorum suffragiorum vobis annuncio. Strigonii die 19-a Junii 1857, Benevolus Venerabili Clero Arelii-Dioecesis Nostrae Strig oni ensis Salutem in Domino et paternam Benedictionem! Strigonii, typis Egydii Ilorak,