Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas
1857
Nr. 1191. Venerabili Clero Ar chi-Dioecesis Nostrae Strigoniensis Salutem in Domino! Congregatio MecMtaristarum, quae propagandae per Orientem, cumprimis apud gentem Armenam catholicae religionis scopum cum visibili Dei benedictione prosequitur, in ipsa Urbe Constantinopolitana coenobium et ecclesiam aedificatura, piam liberalitatem omnium provocat, quibus dilatatio regni Dei cordi est. Non ambigo, quin ad salubrem lmnc finem obtinendum solita cum promptitudine et ipsimet concurratis, et fideles data opportunitate cum effectu invitetis. Quidquid autem aeris collectum fuerit, per VADiaconos*ad cancellariam meam transponatur. Strigonii, die 15. Martii 1857. Nr. 1211. Dimi die 19-a mensis Decembris an. praet. Instructionem pro Judiciis Ecclesiasticis in Consultatione, cum Venerabili Metropolitano Capitulo liabita, pertractassem, denuo aliqui casus emerserunt, pro quibus invi- atio Vobis necessaria est. Et quidem 1- o Si contingeret declarationem consensus in matrimonium per procuratorem fieri, semper prius Ordinarii facultas pro Copulatione expetenda erit. (Instr. pro Judiciis §♦ 50). 2- 0 Conditio, a qua valor matrimonii dependeat, admittenda quidem nunquam est» Si tamen nimis singularia rerum adiuncta Conditionis alicuius adiectionem exigerent, expressa Ordinarii licentia impetrari debet. §. 55. 3- 0 Si Matrimonium in exteris oris initum, matriculae loci, in quo civis austriacus domicilium figit, inferri debeat, omnia documenta matrimonium concernentia prius examini Ordinarii subjiciantur» §. 78. 4- 0 Dum matrimonium cum impedimento initum, obtenta dispensatione coram parocho et duobus testibus convalidatur (§. 90). aut illud per vota solennia dissolvitur (§. 204). vel dum alter coniugum per longius tempus absens, a magistratu civili pro mortuo declaratur, hocipsum in matricula copulatorum notari debet, et quidem in illa vel illis matriculis, ubi matrimonii inscriptionem fieri oportuit. §. 250. 5- 0 Si provocando ad sponsalia, contra matrimonium reclamatio instituatur, parochus casu, quo sponsalia invalida erant, partes ea de re edoceat, litem amice componere conetur. Quae a Consistorio hoc in negotio ipsi demandata fuerint fideliter exequatur. §. 107. In eos, qui promissionem sponsalibus datam implere recusant, admonitione potius quam coactione agendum est. Omnis pactio de poena conventionali, si a sponsalibus resiliretur, persolvenda non tantum illicita, sed etiam invalida est. §. 109. 6- 0 Coniux, qui separationem a thoro et mensa obtinere desiderat, ante omnia parochum adeat suum, Hic utramque partem vocabit, et cuncta, (piae lex Dei et foederis conjugalis dignitas suppeditat, motiva graviter simul et amanter adhibebit, ut coniugale vitae consortium intactum servetur. Si animos conciliare non valeat, Secundo et tertio idipsum, octiduo saltem quavis vice interposito, efficere conetur. Tertium tamen omitti potest experimentum, quando animorum exacerbatio successus spem adimit, aut in patulo sit, actorem vitae consortium continuare non posse, quin aeternam aut temporalem salutem urgenti exponat periculo. §. 211. Quodsi parochus frustra laboret, eo de negotio ad praesidem tribunalis matrimonialis referre, et casu, quo conjuges bis tantum vocaverit, causam, ex qua tertium experimentum omiserit, accurate exponere debet. Addat insuper, an et quatenus gravamina allata ipsi fundata videantur. §. 213. 7- 0 Quia experientia jam hucusque etiam docuit, in multis casibus difficile esse, ut patres sponsorum consensum suum libro copulatorum inscribant, cum multi scripturae ignari sint, aut ita magnis et difformibus characteribus scribant, ut solemne hoc documemtum deturpetur vel plane inficiatur; in hujusmodi casibus consultius erit, si suum in matrimonium filii vel filiae consensum in distincta charta exarent, et in eadem testes etiam se subscribant. Parochus in libro copulatorum breviter notare poterit, matrimonium cum consensu parentum initum fuisse, simul indigitet, sub quali signo ipsum documentum in archivo parochiali reperiri possit. 8- 0 Quantum ad Instructionem festo S. Luciáé V» et M anno praet. abhinc editam adtinet, reflectere debeo, et quidem ad lit. C. quotiescunque a civili jurisdictione dispensatio in bannis petenda fuerit, partes documentum dispensationis, ab Ordinario obtentae, non offerent quidem, sed testimonium duntaxat parochi de eo, quod ab Ordinario dispensatae existant, eidem jurisdictioni exhibebunt. Si tamen ipsum documentum Dispensationis postulatum fuerit, hoc ipsum praesentabunt ad lit. D. Dum moribundo assistens Sacerdos delegata ab Ordinario potestate in bannis dispensare necessarium duxerit, si tempus admittat, dispensationem hanc scripto dabit, ut in nexu huius dispensatio a Civili jurisdictione quoque dari possit. Caeterum consultissimum erit, Congregationem Districtualem, seu omnium, seu aliquorum Fratrum asservare, ubi collatis ad invicem consiliis rem expeditiorem reddere, simulque dubia vestra mihi substernere poteritis. Datum Strigonii die 16. Martii 1857. benevolus Strigonii, typis Egydü Horak.