Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1857

Nr* 1020. Venerabili Clero Archi-Dioecesis Nostra Strigoniensis Salutem in Domino et paternam Benedictionem! Notum vobis erit, existere pro Imperio Austriaco specialem Commissionem per Suam Majestatem Ssmam pro scrutandis et conservandis antiquitatum monumentis institutam. Ea activitatem suam exerit medio con­stitutorum pro diversis locis individuorum, quae nomine Conservatorum veniunt. Quia tamen hi ex se ipsis, nisi aliunde juventur, ad notitiam ejusmodi antiquitatis monumentorum, liinc inde dispersorum, devenire non possunt: ex eo ad assequendum scopum suum opus habent auxilio aliorum, qui eos de existentibus hic aut ibi antiquitatibus, ecclesiasticis imprimis, utpote quae frequentissimae ac pretiosissimae sunt, edocerent. Cum autem Commissio haec efficacissimum hac in parte auxilium a Clero cumprimis sperare posset, utpote, qui venerandas antiquitates et noscit et recte aestimare scit: ideo ea illis cum precibus apud me institit, velim congrua disponere, quatenus etiam a parte Cleri mei optatum ejusmodi auxilium sibi obveniat. Petito huic eo libentius defero, quanto certius est conservationi monumentorum antiquitatis sacrae etiam ratione hac pluri­mum consultum iri, ipsum etenim Excelsum Regimen solerter una ac efficaciter curabit, ut existentia per diversa loca hujusmodi antiquitatis monumenta, quae secus neglecta neforte perirent, in seriorem adhuc aetatem conser­ventur pro magno alioquin Ecclesiae etiam emolumento ac decore. Quia tamen immediata ac directa singulorum de Clero cum concernentibus Conservatoribus communicatio nec opportuna foret, nec utilis: hinc eam ineundam esse censui viam, ut notitiae hujusmodi per concernentes districtuales VADiaconos connotentur, ac horsum sub­sternantur, abhinc cum Conservatoribus communicandae. Caeteroquin VADiaconi Ecclesias Districtuum suorum quotannis visitantes, debitam hac in parte notitiam habere praesumuntur. Horum in nexu ad officium cujuslibet VADiaconi abhinc spectabit, occasione Visitationis Ecclesi­arum solerter una intendere, num in hac vel illa non forte veneranda quaepiam antiquitas sive in structura Ecclesiae , sive in interna instructione conspicua deprehendatur. Quodsi in his memoratu digni quid deprehen­sum fuerit: id speciali relatione, quantum fieri potuerit, chronologice ac circumstantialiter, citatis item fontibus, aut traditionis serie descriptum horsum exhibendum erit. Caeterumuetiam monumenta profanae antiquitatis, uti ruinae historici momenti, si quae ubi occurrerent, opportune describentur. Poterit autem VADiaconus hac in parte etiam opera unius alteriusve ex Condistrictualibus, qui simili scrutatione delectaretur, uti. Pro commen­datione operis hujus serviat id, quod Ecclesiae praestituri simus, quidquid in hac parte utiliter praestiterimus. Strigonii die 2-a Martii 1857. Nr* 956. Sigismundus Nagy, Presbyter ADioeeesis Agriensis, et Praeparandiae Professor multorum desideriis responsurus , adornavit hungaricam versionéin celebris Historiae Ecclesiasticae auctoris Alzog, quam via prae- numerationis sub titulo „Alzog egyetemes kér. egyházi történelmének magyar kiállítása“ edere parat. Dum novam hanc in hungarica Litteratura ecclesiastica apparitionem attentioni et patrocinio vestro hisce commen­darem: una significo, pretium praenumerationale pro opere hoc, tres tomos effecturo, in 4 finis M. C. esse defi­xum, acceptari tamen praenumerationem singillative etiam pro singulo tomo, calculando tomum ab 1 fl. 20 xr. hoc tamen in casu pretium unius tomi anticipative est solvendum, reliquum soli potest, percepto jam opere integro. Praenumeratio dirigenda est sive ad Cancellariam Aeppalem Agriensem sive ad Directorem ejatis ty~ phographiae Joannem Joö. Strigonii die 27-a Februarii 1857. Nr. 755. Ignatium Cserép, Parochum Kurthensem, die 31-a Januarii anno aetatis 69. item Georgiám Hettes, Parochum Nagysenquiczensem die 15-a Februarii anno etatis 72. post pie suscepta moribundorum Sacramen­ta in Domino obiisse, significo et anima eorum piis suffragiis vestris commendo. Strigonii die 10-a Martii 1857, benevolus

Next

/
Thumbnails
Contents