Ordines Circulares ad Honorabilem Clerum almae Dioecesis Csanádiensis partis in Hungaria sitae de anno 1926.

II.

10 Ut aulem iis consulamus, qui in peculiari rerum locorumque condicione versentur, haec statuimus quae sequuniur. I. Qui per annum fere semper navigant iterve faciunt, iis fas esto, cum ad cerlam se stalionem receperint, ibi iubilaeum semel lucrari, ea lege ut, ceteris simul parendo praescriptis, praecipuam loci ecclesiam unó tantummodo die quinquies invisant. II. Ordinarii locorum aut per se ipsi aut per vicarios foraneos, per praelatos reguläres quod ad eorum subditos, per parochos vei confessarios in dioecesi adprobatos, quibus huiusmodi fecerint potestatem — vei habitualiter atque extra con- fessionem exercendam, — possint, si qui impe- diantur ne imperatas visilationes obeant, harum numerum, pro rerum personarumque necessitate, contrahere et reducere; concedere, ut visitationes, nulla babita unius eiusdemque diei ratiore, seiungi pro lubitu queant; cum verő rés postula- verit, easdispensandocommutarein aliareligionis, pietatis caritatisve opera, ad singulorum condi- cionem accommodata, quae tarnen aliunde non sint sub peccato debita. — Impeditos autem heic intelligi volumus moniales, sorores religiosas, tertiarias reguläres, pias feminas et puellas aliasve personas in gynaeceis seu Conservatoriis degentes ; item anachoretas monasticum regula- remve Ordinem profitentes et potius contem- plalioni quam actionivitae deditos.utCistercienses Reformatos B. M. V. de Trappa, Eremitas Camaldulenses et Carthusianos; praeterea eos, qui aut captivi sunt aut in carceribus custo- diuntur, et ecclesiasticos vei religiosos viros, qui in coenobiis aliisve domibus, emendationis causa, detinentur. Impediti ii quoque censeantur, qui aut domi aut nosocomiis sive morbo sive imbecilla valetudine laborant, et quoquot aegrotis adsunt, et generatim ii omnes, qui certo impedimento prohibentur quominus statutas visitationes obeant: aequo autem iure esse volumus operarios, quos in Constitutione Apostolico muneri, die xxx mensis lulii superiore anno data, descripsimus, et senes qui septua- gesimum aetatis annum excesserint. III. Ordinariis locorum pariter liceat — etiam per delegatos quos supra memoravimus eadem- que ratione — minorum visitationum numerum praestituere, a) conlegiis auctoritate ecclesiastica adprobatis sive clericalibus sive religiosis; b) confraternitatibus, piis unionibus, atque iis tantummodo laicorum consociationum, quarum sit catholica opera provehere; c) adulescentibus qui in conlegiis vivunt vei conlegia, institutionis educationisque gratia, aut colidie aut statis diebus celebrant; d) chrislifidelibus omnibus, qui, duce parocho. velsacerdote quem parochus delegarit, visitationes peracturi sunt. — Ea tarnen lege Ordinarii visitationum minuant numerum, ut hi omnes, quos nominavimus, pompa inslituta, etiam sine suis insignibus, ad invisendas aedes sacras incedant. IV. Ubicumque autem, quavis de causa, ita incedendi per pubiicas vias copia non érit, Ordinario loci eiusve delegalis liceat, ut supra, visitationum numerum contrahere et reducere, modo intra aedis sacrae saepta aut pompa ducatur aut saltern visitatio sollemniter comfriu- nilerque fiat ab omnibus ibi una congregatis. I Ordinarius autem loci eiusve delegati ab obli- galione confessionis et sanctae Communionis nullum alium exsolvant, nisi quem ab alterutra gravis morbus prohibeat. Ad facultates quod atlinet, confessariis, ceteroquin ad iuris normám adprobatis, tribuen- das, quas in excipienda iubilaei confessione salutariter adhibeant, haec, quae sequuntur, decernimus. I. Confessariis illae integrae sunfo facultates absolvendi, dispensandi, commutandi, quascum- que ab hac Apostolica Sede vei in perpetuum vei ad tempus, quoque pacto, legitime impet- rarint; immo simul cumulateque, ad iuris praescriptum, et pluries pro eodem poenitente sive iis omnibus sive his, quae mox concessuri sumus, uti valide et licité possint. Qualicumque autem poenitens, cum confessionem iubilaei sincera lucrandae indulgentiae inientione instituit, absolutione,dispensatione,commutalionedonalus erit, si postea, mutata voluntate, a complendis reliquis praescriptis operibus destiterit, eadem non idcirco irrita erit. Ii. Monialibus aliisque feminis, quarum ad Confessiones excipiendas, ex Codicis praescripto, specialis Ordinarii adprobalio requirilur, fas esto hanc dumtaxat iubilaei cofessionem apud quemvis confessarium ab eodem loci Ordinario pro ulroque sexu adprobatum peragere: qua semel completa, iam nulla confessarius iste in eandem poenitentem iurisdictione gaudeat, nisi ad Codicis leges. III. Confessarius eos omnes, pro quibus ab Ordinario loci vel a Nobis adprobalus sit, in confessione iubilaei excipienda, absolvere possit, in foro sacramentali tantum, a quavis censura a iure vei ab homine inflicta, occulta vel publica, aut ab Ordinario sibi reservata aut a iure Apostolicae Sedi simpliciter specialive rnodo vel Ordinariis reservata : itemque a quovis peccato, utcumque gravi et Ordinariis vei S. Sedi reservato; iniuncta tarnen salutari poenitentia aliisque de iure iniungendis. — A nulla ex censuris Apostolicae Sedi specialissimo modo reservatis absolvere queat, praeterquam a crimine absolutions complicis a peccato turpi non plus semel vel bis attentatae. At confessario poenitenii praecipiat, a) ut complicem, si forte ad confitendum redierit, moneat cum de abso­lutions a se impertitae invaliditate, tum de eiusmodi confessionibus apud alium confessarium iurisdictione munitum necessario iterandis; b) ut, occasione relapsus remota, absiineat se in posterum ab audienda complicis confessione, etsi a peccato' complicitatis alias absoluti, quoad sine scandali et infamiae periculo fieri poterit. — Confessarius si quem a censura publica vel ab homine inflicta in foro sacramentali tantum absolverit, eum iubeat in foro externo se gerere ad praescriptum can. 2251 ; caveat autem confessarius ne quemquam publica censura irretitum in foro conscientiae Deo reconciliet, nisi is paratus sit intra sex menses Ecclesiae satisfacere et scandalum damnumque reparare. IV. Confessarius ne in foro quidem interno.

Next

/
Thumbnails
Contents