Református teológiai akadémia és gimnázium, Pápa, 1909

I. Kocsi Csergő Bálint rektori beszédei. Közli Thury Etele

— 18 — se miseris et afflictis praebere, non ultima sedes humanitatis, charitatis habebi­tur. Hoc enim zelum gloriae Dei promovendae sibi incumbere agnoscit. Hoc nudos vestis afflictos erigit, captivos invisit, orphanos alit, viduas protegit. Hoc administros gloriae Dei praestituto tempore laborum praemio cumulat: votum semel Deo dicatum religiose servat: neminem mercede sua fraudat: contra quam improbe factitatum est a nostratibus per hosce annos, qui vota Deo et rebus divinis promovendis facta, toties infregerunt, quique plurima promittendo nihil reddiderunt, sed mentiendo, eos, qubis multa promiserunt inimicos sibi fere fecerunt. Nullus profecto dubito quin comminatia ista gravissima apud habetur in Mose Deut. 12. in talium Dei irrisorum impium caput recidat: cum votum voveris domino Deo tuo, non tardabis reddere, quia dominus Deus illud require et si moratus fueris reputabitur tibi in peccatum. Si in peccatum in poenam quoque quia ut Salomon inquit : tendicula est homini sacrum deglutire et ab­sorbere. 0 sceleratum horum profecto factum, absque enim necessitate haec omnia rescissa sunt, remissio autem voti sua sponte facto sine necessitate, non est dispensatio, sed praevaricatio et restrictio contra voluntatem murmur est, non profectus, ut inquit Bernhardus tantum profecerunt procrastinatione votorum suorum, ut infame illud proverbium in horuni promissionem aptissime cadat. Quemadmodum, dum herba ereseit, equus moritur, et dum fugans can is mingit, fugiens lupus evadit : ita etiam multis pollicitationibus confirmatum beneficum desinet esse beneficium, dubitatur enim an sit beneficium cuius dilatio cruciat expectantem. Nonne est etiam necessitatibus proximi consulere, maximae sapientiae? Ita aio, ita affirma. Sapientiae est providere, ne infirmis occasio impingendi praebeatur : Hoc cavet opus charitatis. Sapientiae est alios Christo lucrifacere. Hoc ipsum praestat exercitium boni operis. Quare cum opera charitatis tam sint eximia, tam praeclara, tarn prae­stantia, ut his Dei gloriae, nostrae promotioni, proximorum utilitati consulatur, videte, num dubitandum sit vobis ad eorum Studium omni collato studio incumbere? Videte, num satias sit vos veste nuptiali indutos, in aeterno gaudio Christo applaudere, quam exutos in fretu et Stridore, dentium, ex­tremas tenebras penetrare. Videte, num satius sit, regnum Dei et iustitiam eius quaerendo, in aeterna Dei habitacula, intrare, quam divitias cum neglectu rerum divinarum coniparando, in mediis vitae derelinquere, et in fine dierum stultescere. Dixi. 3. Tartózkodni kell a pápás egyház el nem fogadható szentségeitől. Sokan eltántorodnak és elhagyják a Krisztus egyházát még olyanok is, akiknek jó példával kellene elöljárni, és ha megtörténik, hogy némelyek önként kitérnek és meghajolnak a bálványok előtt, a nagy többség csak az erőszaknak engedve, kényszerítésből cselekszi ezt. Bibliából vett példákra hivatkozva, óva int a mise­hallgatástól, körmenetekben való részvételtől, a kanonikus óráktól, térdeplésektől.

Next

/
Thumbnails
Contents