Református teológiai akadémia és gimnázium, Pápa, 1903
II. Széttekintés kollégiumunk könyvtárában. Borsos István
- 44 — együtt, a tihanyi és zalai konventek által végzett vizsgálat alapján kétségtelen nemességükben megerősíti. Nos Carolus dei gratia rex Hungarie, memorie commendantes tenore praesencium, quibus expedit significamus universis. Quod ad nos adinstanciam et peticionem, Pauli pugilis et Stephani filiorum Gregorii. Josephi filii Moysa Item Johannis fi Iii Wasard, Nicolai et Johannis filiorum Petri, Dominici filii Andr.ee, Fabiani et Budur filiorum Stephani ac Pethew fratris eorundem Item Blasii et Stephani filiorum Joba, Petri filii Jacobi, Johannis et Pete filiorum Balasey, Benedicti filii Wosos, Johannis Michaelis et Petri filiorum Theodorii. Item Nicolai et Dominici filiorum Pauli Ladislai filii Thome, et Budow filii Marci, nobilium de Kueskaal ut Ipsi super statu, libertate et condicione eorundem animum nostrum plenius valeretur informare, fideiibus nostris Tykoniensium et Zaladiensium eccelesiarum conventibus. ut ipse conventus Tykoniensis, cum Nicoiao de Toty, uel Cosma de Baach, praedictus vero conuentus Zaladiensis, cum Thoma filio Pauli de Kueskaal hominibus nostris homines ipsorum pro testimonio fidedignos transmittere deberent: ab omnibus quibus deceret et liceret, specialiter autem a Judicibus nobilium comitatus Zaladiensis, omninodam veritatem super praemissis Inquirentibus, attamen totius facti seriem nobis seriöse fideliter rescribere debentibus, scribentes mandassemus. Tandem dicti conuentus fideles nostri, et primo conuentus Tykoniensis nobis rescripsit in haec verba. Excellentissimo principi, domino ipsorum naturali, domino Carolo Illustri regi Hungarie, Conuentus monasterii Sancti Aniani de Tykonio orationes assiduas et deuotas in eo qui regibus dat salutem. Litteras vestre regie maiestatis nobis praeceptorie destinatas, honore quo decuit recepimus, quarum continencia talis fuit. Carolus dei gratia rex Hungarie fideiibus suis conuentui ecclesie de Tykonio salutem et gratiam. Fidelitati vestre praecipientes mandamus. Conuentus vester mittatis hominem protestimonio fidedignum quo praesente Nicolaus de Toty uel Cosmas de Baach, altero abseilte homo noster sciat et inquirat ab omnibus, quibus decuerit in comitatum Zaladiensem acceclendo, specialiter autem a Judicibus nobilium de eodem, Super eo in qua et quali condicione seu libertate Paulus et Stephanus filii Gregorii, Josephus filius Moysa, Johannes filius Wasard. Nicolaus et Johannes filii Petri, Dominicus filius Andree, Fabyanus et Budur filii Stephani ac Pethew frater eorundem. Item Blasius et Stephanus filii Joba, Petrus filius Jacobi, Johannes et Pete filii Balasey, Benedictus filius Wosos. Johannes, Michael et Petrus filii Theodori, Item .Nicolaus et Dominicus filii Pauli, Ladislaus filius Thome et Budow filius Marcus nobiles de