Szent Benedek-rendi katolikus gimnázium, Pápa, 1911

39 ß) Ut finale. Hortatus est pontis custodes, ne a fortuna datam occasio­nem liberandae Graeciae dimitterent. M. I. Dareus hortantibus amicis, ut Graeciam in suam potestatem redigeret, classem quingentarum navium comparavit. II. Unus Miltiades maxime nitebatur, ut primo quoque tempore castra fierent. II. Athenienses aciem instruxerunt sub radicibus montis, ne multitudine hostium clauderentur. III. Classem septuaginta navium Athenienses Miltiadi dederunt, ut Ínsulas, quae barbaros adiuverant, bello persequeretur. IV. Persuasit populo, ut classis centum navium aedifieare­tur. Th. II. Consulentibus Pythia respondit, ut moenibus ligneis se munirent. II. Persuasit populo consilium esse Apollinis, ut in naves se suaque conf errent. II. Has enim angustias quaerebat, ne multitudine hostium circum­iretur. III. Periculum erat, ne pars classis Persarum Euboeam superaret et Graecos a tergo aggrederetur. III. Plurimi hortabantur, ut domos suas discederent tnoenibusque se defenderent. IV. E servis fidelissimum ad regem misit, ut ei haec munti­aret. IV. Xerxem certiorem fecit Graecos id agere, ut pontem, quem ille in Hellesponto fecisset, dissolverent atque ipsum reditu in Asiam intercluderent. V. Lacedaemonii negabant ullam urbem extra Peloponnesum muros habere oportere, ne essent loca munita, quae hostes possi­dere possent. VI. Reliqui legati ut tum exirent, cum satis alti ad tuendum muri exstructi viderentur, praecepit. VI. Dedit operam, ut quam longissime tempus duceret. VII. Collegis praedixit, ut ne prius Lacedaemoniorum legatos dimitterent, quam ipse esset remissus. VII. Admetus monuit eum, ut consuleret sibi. VIII. Te autem rogo, ut annuum mihi tempus des eoque trans­acto ad te venire patiaris. IX.

Next

/
Thumbnails
Contents