Szent Benedek-rendi katolikus gimnázium, Pápa, 1911

11 1. Dareus Dati et Artapherni ducenta peditum, decem milia equi­tum dédit. M. II. 1. Is (campus Marathonius) abest ab urbe circiter milia passuum decem. II. 1. Civitas Plataeensis mille milites misit, quorum adventu decem milia armatorum completa sunt. III. 1. Athenienses decemplicem hostium numerum profligaverunt. III. 4. Qua pugna nihil exstitit nobilius. III. *2. Noctu e servis fidelissimum ad regem Persarum misit. Th. IV. 4. Xerxes nihil doli subesse credens postridie 1. in mari tam augusto conflixit, ut eius multitudo navium explicari non posset. IV. 1. Apud Salaminem parvo numero navium maxima post hominum memóriám classis est devicta. V. 4. A legatis audivit non multum superesse munitionis. VII. 5. Admetus Pydnam eum deduci iussit et, quod satis esset praesidii, dédit. VIII. *2. Ego potissimum Thucydidi credo, quod aetate proximus fuit de iis, qui illorum temporum históriám reliquerunt. IX. 2. Plurima mala omnium Graecorum in domum tuam intuli. IX. 4. Aristides delectus est, qui constitueret, quantum pecuniae quaeque civitas daret. Ar. III. *3. Cum Phylen confugisset, non plus septuaginta de suis secum habuit. Thr. I. *3. Quidam ex iis, qui simul cum eo in exsilio fuerant, caedem facere voluerunt. III. 4. Plurimum studii consumebat in armis. Ep. I. 5. Si rex contraria vult, non habet auri atque argenti satis. III. 3. Habebat duos collegas, quorum alter erat Pelopidas. VII. 4. Nihil eorum negavit, quae adversarii ei erimini dabant. VIII. 3. Superavi Lacedaemonios, quos antea nemo Boeotiorum in acie ausus est aspicere. VIII. 2. Omnium iis temporibus potentissimus rex Antiochus fuit. H. II. *3. Tres exercitus maximos comparavit. Ex his unum in Africam misit, alterum cum Hasdrubale fratre in Hispania reliquit, tertium in Italiam secum duxit. III. 1. Conflixerat iam ad Rhodanum cum parte equitatus. IV. 1. Eius generis (boum) multitudinem magnam palam in Roma­nos egit. V. 2. Vidit vir omnium callidissimus in magno se periculo fore. IX.

Next

/
Thumbnails
Contents