Köblös József – Kránitz Zsolt (szerk.): A csurgói református gimnázium diákjai 1792–1867. - Csurgói Könyvtár XXV. (Pápa, 2018)
II. Héjas Pál: A CSURGÓI EVANG. REFORM. FŐGIMNÁZIUM RÖVID TÖRTÉNETE
— 51 — per quosdam non satis attentos eventuum causarumque indagatores, vocari, ac exilii contra eas passim pronunciari sententiam. An enim est eruditio mater plurium malorum ? An scholis aut literis humanioribus imputanda, quas aetas nostra tulit novitatum origo ? meo quidem judicio nequaquam. — Ut enim cum poeta loquar:----------------------- — „didicisse fideliter artes emollit mores, nec sinit esse feros,“ — et mallem eas — seu inscrutabili Dei judicio seu legibus naturae physicis, nobis tamen ignotis, quia sub cortina reconditis, tribuere. Ita interim iit, ut horum causa triumphet at eruditio per totam Europam velocius quidem quam ascenderat retrahere videatur. Ac cum sub nomine Illuminationis magnam vim Naturálison, sub speie Philosophiae laxitatem conscientiae, atque ineptiendi libidinem animos fere omnium veluti tabem invasisse tristis doceat experientia, res literaria motum istum progressive non ita pridem acceleratum reciproca ratione aemulari in tarditate videtur, verendumque nobis merito §it ne dulci spe delusa Phoenix semper inpennis, imo perpetuo implumis vel plane in aeternum inanimis maneat. Ecce vero opportunus ades Vir Clarissime! qua veri nominis Idealista, maximam curam habiturus motuum, ut hos diligenti observatione intuearis. Sumas ergo Tibi curae cordique emolumentum Status nostri protestandum utriusque confessionis Evangelici in his partibus dispersi, quod capere effectus erit disciplinae Tuae Scholasticae. Naturali quasi calore alarum Tuarum animes liliolos per nos tibi concreditos, adde plumas, instrue eos pennis, ut resistentiam cujuslibet obicis sive injuriam elastici acris superare valeant. Macte vir eximie! accelera motum, adde motis pondus, remove obices, restaura accelerationem, auge eam non jam ju.xta Arithmeticam sed Geometricam progressionem, ut id quod aliquo defecit tempore, duplicata ratione reficiatur. Dolere Tibi nonnulli conjecturari volunt, alium pluribus audiri adulescentulis — sed hoc febrile quid esset — non enim numerus Tyronum, quos ducebant, sed copia virtutum militarium fecit Heroes — nec coeptis aliquid addere vel opus continuare, sed ex nihilo aliquid producere specimen erat Artificis Divini. 4* 66