Köblös: „Processus visitationis”. Torkos Jakab egyházlátogatása 1747-ben - A Pápai Református Gyűjtemények Kiadványai, Forrásközlések 11. (Pápa, 2011)
Függelék - III. Torkos Jakab működésével kapcsolatos egyéb iratok
62 Scriba generalis aut senior aliquis fatis concesserit, ipse superintendens aut eius personalis exequiis intersit, ante parentationem bona et instrumenta publica ad se recipiat, una cum fratribus praesentibus duas personas officiis illis dignas candidet, et locum vacantem quanto citius155 juxta suffragia fratrum suppleat, et instrumenta accepta ei resignet. 7° Si officii sui negligens deprehendatur, neque post duas aut tres admonitiones resipiscat, ab iisdem loco moveri et juxta canones alius in locum eius surrogari possit hoc ipsum dictantibus canonibus 22, 26. classis 1. 8B Superintendens noviter per libera reverendorum fratrum et e statu seculari spectabilium et nobilium dominorum vota eligendus nihil, quod existimationi personarum hactenus sibi156 praepositarum adversatur, admittat sola superinten- dentiali authoritate contentus, easdem ut parentes suos observet indulgendo eis praecedentiam cum omni humanitate et honoris declaratione, utpote quas et aetas et fidelis eorum opera circa administrationem ecclesiarum sibi subiectarum longa experientia probata honorandos et sibi et si superintendenti observandos suadent, ex eorumque consilio et consensu publicas res superintendentiae agere noverint, hunc honorem ad dies vitae eorum iis deferando. 9° Ne collegam suum sub praetextu superintendentialis dignitatis molestare praesumat, verum ut hactenus sine cuiuscunque partis praeiudicio mutua charitas et honoris exhibitio observata ab utraque parte fuit, eadem sancte et inviolate maneat. 10° Venerabilis superintendentiae fratres cuiuscunque gradus et dignitatis et aetatis, pariter e numero secularium se adeuntes benigne et sine fastidio acceptet, multo minus contemnat, caussasque sibi ab illis delatas humaniter exaudiat, ita tamen, ut querulantes ad suos seniores, ubi prima instantia fieri debet, remittat cum litteris ad seniores datis caussae revisionem agentibus. Eredeti: lappang. Másolat: DREL 1.1. a. Dunántúli református egyházkerület közgyűlési jegyzőkönyvei. II. 166. Kiadás, regeszta: B. Peremartonban anno 1745. 1- Maii157 lett superintendens válosztása előtt az ecclesiasticusoknak és secularis uraknak meg edgyezett akarattyokbul irattatott tiz punctumok, mellyeknek első hét punctuminak meg tartására, ha az őregek közül válosztatnék az superintendens, mind a tiznek pedig meg tartására, ha az ifjak közűi válosztatnék, és kiváltképpen, ha tiszteletes Torkos Jakab uram, a pápai Helvetica confession lévő ekklesia prédikátora fogna válosztatni, eskűvés által magát kötelezne. 155 hibásan oríus 156 utána zárójelbe téve subiectarum 157 az 1745. évben, május 1-én [216]