Köblös József: A pápai reformátusok küzdelmei a szabad vallásgyakorlatért a XVIII. század elején - A Pápai Református Gyűjtemények Kiadványai, Forrásközlések 8. (Pápa, 2005)

A közölt forrásokról

93 alia religiosorum suorum claustra sufficientia habent. Exempla quoque non desunt, sed ut nausea evitetur, saltem considerentur oppida Kecskemét, Tata et alia. Secunda ratio, quod aliquot curiae Papae existentes jus dominale dominorum comitum, et in specie jus patronatus non tollant. Certum est, sed jam superius eatenus responsum nec intenditur per nos, ut quaelibet curia /:quales Papae dari ex parte dominorum comitum in eadem comitatensi informatione recognoscitur:/ praedicantem interteneat, sed ut exercitium pro tot curiis et domibus liberis per tam numerosam nobilitatem possessis ultra seculum continuatum in suo esse permittatur. Cui non obstat praetensa benigna Caesareo Regia adhuc in anno 1691. 2— Aprilis, ut praetenditur, elargita resolutio, quae salva semper benignae, ut praetenditur, resolventis Caesareo Regiae Maiestatis authoritate permanente nullibi in regno dignoscitur publicata aut in effectum deducta, quin si eatenus etiam domini comites aliquid juris contra nos formare possent, cum uti ipsi recognoscunt eiusmodi explanationum regiarum in articulo 30. novissimae diaetae Posoniensis fieri mentionem, hinc eventum quoque earundem a commissione6til articulari dependere. Ac proinde tertia ratio. Exceptio videlicet contra forum ex articulo 14. anni 1618. subinducta et in fulcimentum huius allegatus per recognitionem nostram juris dominii dominorum comitum a condominalitate resultus iisdem dominis comitibus nil adminicularentur, quia prouti jus dominii simpliciter iisdem competere non denegavimus, sic etiam simpliciter et generaliter nunquam agnovimus, nec agnoscere possumus. Habent enim jus dominii in sibi subiectos, non autem curialistas in negotiis saecularibus, in ecclesiasticis vero, conscientiae negotiis et respectu exercitii religionis jurisdictio illa restricta est ad statum praeallegatarum legum de eiusmodi libero religionis exercitio sancitarum, quae quidem leges ex plenitudine potestatis regiae non, ut eo intellectu, quo in ratione prima ab adverso haberetur, jus dominorum terrestrium intuitu exercitii religionis pro solis dumtaxat dominis Catholicis salvum relinquunt, verum quilibet articulus /:non obstante venerabilis cleri et dominorum saecularium contradictione:/ vim et robur firmitatis obtineret, obtinereque deberet. Infertur igitur, si articuli iidem jus eiusmodi pro dominis terrestribus Catholicis salvum reliquisset, iisdem contradicere opus non fuisset, sed quia Sua Sacratissima Regia Maiestas jurium suorum regalium, quae videlicet ex sola regiae potestatis plenitudine dependerent, uti et religionis negotium inter reliqua, esset optime gnara, eatenus fideles suos subditos Evangelicos non obstante venerabilis cleri et dominorum saecularium Catholicorum contradictione libero, ut praemissum, confessionis suae exercitio consolare, et in eo hucusque clementissime protegere placuit, imo illis, qui in eodem quoquomodo turbati, aut in eum, qui ipsis 661 661 B hibásan commissioni.

Next

/
Thumbnails
Contents