Köblös József: A pápai reformátusok küzdelmei a szabad vallásgyakorlatért a XVIII. század elején - A Pápai Református Gyűjtemények Kiadványai, Forrásközlések 8. (Pápa, 2005)
A közölt forrásokról
26 Carolus, Dei gratia electus ...77 Reverendi, honorabiles, spectabiles ac magnifici, egregii item et nobiles, fideles nobis dilecti! Ex demissa fidelium nostrorum spectabilium ac78 magnificorum comitum Josephi senioris et Francisci junioris Eszterhási79 de Galanta, illius quidem Comaromiensis80, istius vero Borsodiensis81 comitatuum supremorum comitum, camerariorum et consiliariorum nostrorum repraesentatione82 benigne informamur, quod tametsi quidem tenore articuli 26. anni 1681. publica eius temporis ratione ita suadente,83 reliqua inter loca confiniaria generalatui Jauriensi annexa in oppido etiam Papa comitatu Veszpremiensi84 adjacente et jure haereditario ad praeattactos comites exponentes spectante liberum Helveticae confessionis exercitium ob rationem militiae praesidiariae nationalis attune85 ibidem contra frequentiores jurati86 Christiani87 nominis87 hostis Tureae excursiones pro securitate regni excubantis incolis Papensibus diaetaliter88 concessum fuisset et admissum, nihilominus tamen, ex quo post felicem89 earundem regni partium occasione superioris adhuc belli Turcici factam recuperationem et jurati86 Christiani nominis hostis profligationem memoratum oppidum Papa confinium esse desiisset, militiaque praesidiaria, in cuius potissimum favorem et gratiam publicum idem90 Helveticae confessionis exercitium toleratum fuisset, 91exinde alio translata vel charactere92 93 militari exuta extitisset,'91 consequenterque ratione legis95 in praecitato articulo 26. pro fundamento substrata ipso facto cessante, eiusdem quoque effectus, exercitii nempe94 confessionis Helveticae admissio et continuatio cessare seu ad loca articularia remitti debuisset. 77 A szövegkiadás még hozzáteszi Romanorum imperator, etc. 78 A et. 79 B, E Eszterházi. C Eszterházy. D Eszterhazi. 80 D Komaromiensis. A szövegkiadás Comaroniensis. 81 A hibásan Barodiensis. A szövegkiadás hibásan Bordosiensis. 82 E representatione. 83 E tradente. 84 B Wesprimiensi. C Veszprimiensi. D Vesprimiensi. A szövegkiadás Viszpremiensi. 85 A, E ad tune. 86 E hibásan juncti. 87 E nominis Christiani. 88 D, E dietaliter. A szövegkiadás dioetaliter. 89 A foelicem. 90 E ibidem. 91"91 C, D hiányzik. 92 A carrectere. 93 E hiányzik. 94 A szövegkiadásban utána religionis.