Hudi József (szerk.): Dunántúli egyházleírások a XVIII. századból - A Pápai Református Gyűjtemények Kiadványai, Forrásközlések 5. (Pápa, 2002)

Barsi egyházmegye

212 Barsi egyházmegye Et licet idem plebanus, Sacratissima Maiestas, sit improlis, nec uxorem habeat, tamen decuplo misera haec contribuens plebs247 eidem plus conferre obligatur, quam antea praedicanti suo, magisque gravamur oneribus, quam quanti ordinarii solutione. Quia esto funerationi nunquam intersit, tamen [,..]248 249 a quolibet funere, magister item denarios 25 irremissibiliter percipit, per duas metretas tritici solvere cogimur, araturam et quaelibet eiusdem onera portare necessitamur, interim ut bruta animantia sine Campanarum nostrarum compulsatione funera nostra inhumare debemus. Quod plus, clementissima domina, occasione baptismi prolium nostrarum ne professionis nostrae homines in testes sive compatres admittuntur, ut itaque, Sacratissima Maiestas, secundum verbum Salvatoris nostri Jesu Christi Domini in posterum ardentius, quae sunt caesaris, caesari, et domino nostro creatori solvenda solvere, et reddenda reddere valeamus, per omnia vulnera Salvatoris gemebundis oculis de genu supplicamus humillime, dignetur ex sibi innata et a Deo accepta gratia atque clementia nos a jugo servitutis parochi Catholici Nagy Őlvediensis in integmm liberare, et ad mentem atque praescriptum praecitatarum regni legum, in specie articuli 3()-24<J 1715. cum restitutione oratoriorum nostrorum nobis liberum religionis nostrae exercitium clementer admittere. Quam clementissimae Maiestatis Vestrae gratiam et clementiam prouti spe in Deo confisa obtenturos firmissime credimus, ita etiam Deum ter optimum maximum pro longaeva Maiestatis Vestrae Sacratissimae vita, foelicique gubernio et haeredum sempiterna incolumitate exoraturos pollicemur. Nosque et posteritates nostras usque cunabula cum omnibus nostris facultatibus, sanguinis quoque in fusione, ubi Maiestati Vestrae Sacratissimae ita visum fuerit, ut humillime devoti, perpetuoque fideles subditi devovemus et emorimur Maiestatis Vestrae Sacratissimae humillimi, perpetuoque fideles subditi: possessionum Fámád et Nagy Őlved incolae, Helveticaeque et Augustanae confessioni addicti 247 A szövegben helytelenül pars szerepel. 248 Valószínűleg a másoló számára is olvashatatlan szó vagy szavak helye. 249 A másoló hibásan 36-1 írt.

Next

/
Thumbnails
Contents