Hudi József (szerk.): Dunántúli egyházleírások a XVIII. századból - A Pápai Református Gyűjtemények Kiadványai, Forrásközlések 5. (Pápa, 2002)
Barsi egyházmegye
Barsi egyházmegye 93 Conscriptio ecclesiarum in venerabili superintendentia Trans-Danubiana, et quidem signanter in tractu Barsiensi a libero religionis exercitio orbatarum, privatarumve secundum sequentia puncta A tisztelendő dunántúli egyházkerületben, mégpedig a barsi egyházmegyében lévő, a szabad vallásgyakorlattól eltiltott és megfosztott egyházak összeírása a következő pontok szerint: [Itt következik magyarul a 12 kérdőpont felsorolása ] Sacratissima Caesareo Regia Maiestas, domine, domine nobis naturaliter clementissime! Triginta sex loca sunt in solo comitatu Barsiensi, quae nostrae confessioni Helveticae aut per totum, aut maxima parte addicti contribuentes inhabitant, omnia destituta ecclesiis nostris, eo cum maiori animorum nostrorum moerore, quod ante annum 1733. omnia fere ecclesias habuisse recordemur nos, rudera vero testentur. Praeattactorum locorum incolae, omnes Sacratissimae Maiestatis Vestrae deflexis genibus supplices servi, dominorumque nostrorum terrestrium subditi eorundem favore felices, si quod maximum est, non deesset. Damus enim, quod Cesaris est, Caesari, quod Dominorum nostrorum , Dominis nostris, hoc unicum et maximum gravat conscientias nostras, quod dare non possimus Deo, quod Dei est, nempe destituti pastoribus aliis instructoribus vivimus, ut forte vixisse nobis poena sit, non praedicata inter nos per Christum promissa aeterna felicitate, et haec futuri seculi cogitatio facit nobis amara omnia, quae alias cum spirituali solatio suavissima essent. Sacratissima Sua Maiestas! Per baptizmum Christiani, per Credo Aposto- licum Catholici sumus, credimus Sacram Scripturam esse revelationem Divinam, et quid quid ex eadem per legitimas consequentias deducitur, recipimus, ut ideo preces, jeiunia, elemosynas, aliaque bona opera nostra a Deo misericorditer respici, nihil dubitemus. Abnegant Judaei, imo blasphemant Christum, et tamen his clerus Catholicus synagogas habere passim videt, liberoque suo paganismi exercitio uti dissimulat. Nos, qui Deum patrem Patrem nostrum appellamus, Christum unicum mediatorem nostrum adoramus, odit adeo, ut nec orandi locum habeamus. Ad subditas facies nostras prostrati cum uxoribus et p[roli]bus nostris exoramus Sacratissimam Maiestatem Vestram, dignetur tristes absque spiri78 A szövegben hibásan nostrum szerepel.