Hudi József (szerk.): Dunántúli egyházleírások a XVIII. századból - A Pápai Református Gyűjtemények Kiadványai, Forrásközlések 5. (Pápa, 2002)

Barsi egyházmegye

84 Barsi egyházmegye Pro littera G: Copia instantiae secundae ad Suam Eminentiam Serenissime ac eminentissime princeps, domine, domine nobis gratiosissime! Provolvimur iterum humillime ad pedes Eminentiae Vestrae gratiosos insinuantes ea, qua par est, humilitate, ut dum manifestae sint tantae nostrae afflictiones et miseriae, quas perferre necessitamur58 diversis vicibus ab impetitoribus nostris propter professionem nostram. Tam benignam gratiam erga nos, miserrimos subditos suos contestari velit, ut templum nostrum cum parochia restituatur, et minister ecclesiasticus cum rectore scholae intromittatur considerando benignissime incolas pagi nostri omnes Helveticae confessioni addictos esse, ac templum nostrum desertum ac vacuum stare, in cuius perpetua possessione citra omne impedimentum fuimus. Templum hoc existit59 unum ex iis.90, quae articulariter restituta fuerant, nisi tribus ab hinc armis reverendus dominus plebanus per vim fuit introductus. Incolae praecipui tres talibus violentis actionibus contradicentes ex mandato inclyti comitatus centenis baculorum ictibus caesi magister scholae instar male­factoris in vincula coniectus duodecim florenorum pretio ab hajdonibus fuit redemtus, praedicantis nostri consors terrefacta e superiori domus contigna­tione desiliens pedum fractionem passa fuit. Bonorum denique Újváriensium praefectus cum adiunctis sibi vigintiquinque militibus incolas per vim templum adire iussit, juratum nostrum, qui per vim templum adire recusavit, verberibus60 et punctionibus adeo vexarunt, ut vivis excedere coactus fuerit. Quae ut omnia maiorem apud Eminentiam Vestram fidem habeant, annixum documentum juramentis plurimorum per judlium comitatus Maioris Hont exactis remonstrandum esse, humillime operae pretium esse duximus, quod argumentum esset, quod Eminentiam Vestram ad commiserationem nostri commoveret, ut libero61 conscientiae et religionis nostrae exercitio legibus et constitutionibus regni toties confirmato restituamur. Quam benignissimam Eminentiae Vestrae gratiam vita nostra durante perpetuis, humilibusque servitiis demerebimur, Deumque omnipotentem precibus nostris invocare nun­quam desistemus pro vita et incolumitate sua, benignissimamque resolutionem exspectando manemus A szövegben helytelenül necessitati fuimus szerepel. 59 Az eredeti szövegben helytelenül existendo szerepel. 60 Az eredeti szövegben recu verberibus szerepel, a másoló elhagyta a szó végét. 61 A szövegben helytelenül liberati szerepel.

Next

/
Thumbnails
Contents