Hudi József (szerk.): Dunántúli egyházleírások a XVIII. századból - A Pápai Református Gyűjtemények Kiadványai, Forrásközlések 5. (Pápa, 2002)
Barsi egyházmegye
Barsi egyházmegye 69 ingredi adegit, et Catholicum patrem, ut reciperent, tantummodo ad regni diaetam usque devicit? I— testis Michael Nagy, Kis Kérini commorans, persona nobilis, annorum circiter 74 juratus et examinatus fassus est: aprime scit, quod in possessione Füzes-Gyarmath ab antiquo populus Helveticae confessioni addictus habitavit, usque ad unum nunc quoque iidem habitant. Pastores etiam ab antiquo eiusdem confessionis apud se intertenuerint, qui quidem pastores in filialem ecclesiam Szántó quovis die Dominico tertio excurrere debuerunt, ibidemque praedicari. Ad 3—: bene scio, ac oculis meis vidi, cum officiales comitatus iuratos Fiizes-Gyarmathienses duodecim Bathinum citarunt, ibidemque in praesentia vicecomitis et aliorum magnatum non paucioribus, quam 300 plagis affligi et castigari curarunt per suos ministros, ex iis tres. Ad 2—: aprime novi, quod praeterito anno templum Fiizes-Gyarmathiense una cum parochia et schola comitatus praescripti officiales violenter occuparunt. Ad 4—: bene scit fatens, quod praeses praescriptus Ujvarino egressus cum sibi adiunctis militibus Fiizes-Gyarmathinum perrexit, eiusque possessionis incolas per milites sibi adiunctos verberibus et armis in templum pellendo nolentes et invitos adegit, ut plebanum reciperent. II— testis Joannes Nyilas, Kis Kérini commorans, nobilis persona, armorum circiter 50 juratus et examinatus fassus est eadem omnia, quae primus testis. III— testis Joannes Kelő, Csánkiensis, annorum circiter 64 juratus examinatus fassus est: aprime scio, quod possessionem Fiizes-Gyarmath, sicuti antea semper, ita nunc Calviniani inhabitant omnes, praedicatorem etiam ab antiquo Helveticam confessionem amplectentem apud se inter- tenuerunt. Ad 2^™: bene novit fatens, quod proxime praeterito anno per violentiam per praefatos officiales templum Fiizes-Gyarmathiense una cum parochia et schola occupatum, praedicantem autem et ludi magistrum exterminatos. Ad 3. et 4““: Deutri punctum similis est fatens praecedentibus. IV^ testis Stephanus Márkus, Szántóiensis, annorum circiter 40 juratus et examinatus fassus est omnia congruenter praecedentibus. testis Nicolaus Pálinkás, in possessione Szántó degens, annorum circiter 104, Augustanus juratus et examinatus fassus est: certo certius scio ab infantiae meae aetate, quod possessionem Fiizes-Gyarmath semper Helveticae confessioni addictus populus inhabitaverit, sicut et nunc, pariter et praedicantem eiusdem proffessionis intertenuerint. Ad 2^: scio bene, quod proxime elapso anno templum Fiizes-Gyarmathiense una cum parochia et schola per officiales comitatus per violentiam est occupatum, quamvis templum illud scio et fateor unum esse ex 90 templis, quae Sacratissima Caesareo Regia Maiestas in pacificatione cum Celsissimo Transylvaniae