Hudi József (szerk.): Dunántúli egyházleírások a XVIII. századból - A Pápai Református Gyűjtemények Kiadványai, Forrásközlések 5. (Pápa, 2002)

Veszprémi egyházmegye

514 Veszprémi egyházmegye Carolus VI. Dei gratia etc. Reverendi, honorabiles, etc. Ex demissa fidelium nostrorum episcopi et capituli Veszprémi ensis ec­clesiae repraesentatione benigne informamur, quod licet tenore articuli 26. anni 1681. Helveticae confessionis hominibus religionis suae exercitium ex sola confinii et nativi eorum praesidii ratione in oppido et ante hac praesidio Veszpremiensi concessum fuerit, ibidemque eosdem non sine praeiudicio juris dominalis praefatus episcopus et capitulum tollerare debuerit, posteaquam tamen Deo opitulante non solum eidem confinio et praesidio oppositus , verum longe, lateque per praefatum regnum nostrum Hungáriáé diffusus hostis Turea gloriose profligatus et ad extimas oras fugatus fuisset, consequenterque cum conpluribus aliis praesidium etiam Veszpremiense confinium cessasset esse, nativaque militia praesidiaria seu ad alia confinia Tureis viciniora semet transtulisset, seu militarem characterem exuta domi remansisset, et consequenter episcopi et capituli jura possessionaria et dominium redintegrata fuissent, tametsi eorum statui articulari ratione et motivo, cuius intuitu exercitium Helveticae confessionis ibidem admissum fuisset, cessante etiam ipsum exercitium alicunde amoveri et ad loca articu­laria remitti potuisset, nihilominus paulo post subsequuti202 203 intestini204 205 mo­tus, sub quibus eiusdem religionis sequaces se firmius stabilivissent, genu­inum praecitati articuli sensum per Caesareo Regiam eotum regnantem Mai- estatem vigore benignae resolutionis et explanationis declaratum debito ef- tectui mancipandum praepedivissent, at post benignae' quoque patentes omnia etiam in puncto206 religionis in eum, in quo ante recenter sopitos mo­tus fuerunt, statu reponi innuentes usque exitum adhuc durantis207, jam vero anno praeterito proxime conclusae diaetae effectuandum distulissent. Cum autem tenore articuli 30. novissime208 conclusae diaetae in negotio religionis conditi vigor interea emanatarum patentium cessasset, ipseque modo citatus articulus Augustanae et Helveticae confessionis hominibus respectu religionis ipsorum exercitii ad209 priores dumtaxat 1681. et 1687. annorum diaetales articulos confirmative semet referret, ac circa eorundem genuinum sensum subsequutas regias explanationes et resolutiones obser­vandas innueret, in comperto vero esset, ac ex ipso articulo 26. diaetae210 202 A szövegben hibásan: oppositis. 203 A szövegben hibásan: subsequenti. 204 A szövegben hibásan: interri. 205 A szövegben hibásan: benigne. 206 A szövegben hibásan: puncta. 207 A szövegben hibásan: durantes. 208 A szövegben hibásan: novissimae. 209 A szövegben hibásan: at. 210 A szövegben hibásan: diaele.

Next

/
Thumbnails
Contents