Hudi József (szerk.): Dunántúli egyházleírások a XVIII. századból - A Pápai Református Gyűjtemények Kiadványai, Forrásközlések 5. (Pápa, 2002)

Veszprémi egyházmegye

Veszprémi egyházmegye 503 laboraret praemissis difficultatibus, tres tamen, quatuorve homines huiusmodi de re et illa dicendo peculio communitatis reversales in praeiudicium omnium, tam actu viventium, quam deinceps victurorum validas et obligantes dare non potuissent. Accidit, quod illis temporibus ne quidem adhuc sigillum habebamus, quod tamen reversalibus impres­sum171' esse relatum accepimus, ut adeo etiam, si illud iisdem appressum sit, genuinum tamen esse nullius sit necessariae consequentiae. Antequam enim res quaepiam existat, usus eiusdem esse nullus potest. Sed et aliud praeter haec intercessit, quod nos Keneseienses et Veres Berényienses ab omnibus ulterioribus infestationibus liberos et immunes praestare debuisset. Aedificatio nimirum capellae opere et sumptibus nostris, quod etiam ante comitatum legitimavimus, eundemque, ut de ea Maiestatem Vestram Sacratissimam humilime informaret, rogavimus in gratiam Romano Catholicorum dominio nostro terrestrali ita exigente, eaque conditione pacem et quietem perpetuam spondente interventa. Quod factum, licet postea infectum fieri voluisset oblato nobis fatigii et sumptorum178 179 180 quodam pretio, nos tamen eorum ne vel terentium acceptavimus. Numerus vero etiam noster, V[eres] Berényiensium ad 496, noster autem Kcneseiensium ad 1119, et Padragiensium unacum vicinis locis ad nos pro devotione conlluentibus ultra 700 assurgit, prout ex hic sub D., E. et F. atque I. adnexis conscriptionibus nostris apparet; adeoque ubique tantus est, qui etiam, si nullo in praesentiarum exercitio, nullisque oratoriis provisi essemus, tamen ex tot fidelium, tam propriorum, quam maiorum nostrorum servitiorum reflexione novi exercitii inductionem, novorumque oratoriorum aedificandorum admissionem a materno regia gratia et benignitate Maiestatis Vestrae Sacratissimae sibi non immerito promittere posset. Quidni enim a Maiestate Vestra Sacratissima non solum benignam in modernis impetitio­180 nibus nostris regiam protectionem, sed etiam statim memoratam luturam gratiam possemus, quae se nobis communem cum Romano Catholicis matrem anno 1742. sacro verbo regio promisit. Quae cum ita sint, et dominium nostrum terrestrale infinitis gradibus magis in statu sit sive templum181 Romano Catholicum quodcunque magnum et quodcunque splendidum, sive domum parochialem pro Romano Catholicis apud nos aedificandi, quam nos perpetuis tam dominalihus, quam publicis servitiis occupati <et> exerciti miseri Helveticae confessioni addicti omnes tres possessiones incolentes subditi, ideo humi prostrati coram Augusto Maiestatis Vestrae Sacratissimae Throno pro eo supplices instamus et 178 A szövegben helytelenül: irnressum. 179 A szövegben helytelenül: sutnlum. 180 A szó — értelemzavaróan — a matrem és anno szavak közt szerepel. 181 A szövegben hibásan: teplum.

Next

/
Thumbnails
Contents