Hudi József (szerk.): Dunántúli egyházleírások a XVIII. századból - A Pápai Református Gyűjtemények Kiadványai, Forrásközlések 5. (Pápa, 2002)
Veszprémi egyházmegye
498 Veszprémi egyházmegye annorum decursu manserunt. Illis enim vix exactis, quam primum vidissent male contentorum Rákotzianorum nonnullos in partes quoque nostras Trans Danubianas penetrasse, subita concepta ex adventu eorundem consternatione oratoriis, domibusque parochialibus desertis, convastatis, item tam propriis, quam sacris rebus per eosdem abductis sponte sua nullo cogente a nobis demigrarunt, quemadmodum id productis coram comitatu inquisitionibus comprobavimus, quae etiam ad Maiestatem Vestram Sacratissimam sine dubio submissae sunt. Quo facto oratoria nostra, quemadmodum antea evidenter160 nobis erepta, ita modo nulla nostra opera interveniente sponte nobis per161 demigrantes parochos relicta, et asportatis eorundem ornamentis evacuata, velut propria nostra, bona fide recepimus, ministrosque et ludi magistros etiam reducentes prius exercitium nostrum alioquin contra omnes leges turbatum optimo jure restauravimus, ab eoque tempore usque ad armum 1723. die 12- Junii et 1731. emanatarum regiarum resolutionum, quibus usus eorum, quae tunc habebamus, confirmabatur, pacifice possedimus. Imo per ipsum quoque comitatum Veszprémiensem, cum anno 1733. dominium nostrum terrestrale denuo quaedam contra nos movisset, de eo, quod in usu exercitii nostri antea quoque via facti et ope militaris assistentiae turbati simus, ex inquisitionibus capacitatum contra eorundem impetitionem manutenti sumus. Hoc ergo tentamine non succedente anno 1749. rursus adegit dominium nostrum terrestrale, ut nos in exercitio nostro turbaret: contra quos tamen nosmet humilimo ad Maiestatem Vestram Sacratissimam facto recursu, benignisque obtentis protectionalibus162 in statu priori conservavimus, imo, ut ulteriorem ansam nos oratorii nostri causa impetendi et molestandi praecideremus, id exigente dominio terrestrali, ut pro Catholicis apud nos degentibus capellas extrueremus, paravimus, easque, prout voluit, extruxi- mus. Opere in solidum perfecto reverendissimus pater rector eiusdem temporis non bono quidem animo, securoque esse jussit contra omnes imposterum metuendas nostri impetitiones: vix tamen aliquid temporis inter hoc promissum et novam nostri impetitionem intercessit. Saepememoratum enim dominium terrestrale, uhi vidisset, sibi tentata non successisse, porrecta anno 17522 ad universitatem comitatus jam memorati instantia, quibusdam adductis rationibus praetendit oratorium nostrum sibi competere, ad quas tamen rationes nos tam porrecto ad comitatum eodem illo anno per modum humilimae instantiae Hungarico idiomate concinnatae, et per eundem etiam 160 A szövegben hibásan: videnter. 161 A szövegből ez hiányzik. 162 A szövegben hibásan: protercionalibus.