Hudi József (szerk.): Dunántúli egyházleírások a XVIII. századból - A Pápai Református Gyűjtemények Kiadványai, Forrásközlések 5. (Pápa, 2002)

Komáromi egyházmegye

238 Komáromi egyházmegye Litterae C. Nos, Sacratissimae Caesareae, Regiaeque Maiestatis, domini, domini nostri clementissimi pro executione eorum, quae cum Illustrissimo Principe Tran- silvaniarum conclusa sunt, ablegati commissarii memoriae commendamus tenore praesentium significantes, quibus expedit, universis, quod cum vigore diplomatum pacificationis inter praelibatam suam Maiestatem Sacratissimam et Principem Transilvaniae anno proxime praeterito initae non solum liberum ubique exercitium religionis in hoc regno Hungáriáé admitti, verum etiam ea templa, quae sub iis disturbiis, motibusque regni intestinis, uti et post pacificationem inter utrinque occupata luere, tam evangelicis, quam Catholicis restitui debent, ideo nos continentiis diplomatum, benignaeque Suae Maies­tatis Sacratissimae factae resolutioni satisfacere volentes49 templum parochiale una cum suis pertinendis, et parochia in possessione Turi Szakállas vocata in50 comitatu Comaromiensi existens habitum authoritate nobis vigore praesentis commissionis p er praelibatam Suam Maiestatem Sacratissimam hac in parte attributa remittendum et restituendum esse duximus et determinavimus, prout et remittimus, restituimusque ullius eorum contradictione aut inhibitione seu quovis alio juridico remedio obstantibus harum nostrarum vigore et testimo­nio litterarum mediante. Datum in oppido Tokaly 21. Julii 1646—. Ladislaus Hoszszutorky episcopus Vatziensis manu propria {locus sigilli} Caspar Szúnyog manu propria {locus sigilli} Andreas Kereky manu propria {locus sigilli} Stephanus Aszalay manu propria {locus sigilli} Praesentem copiam cum suo vero originali collatam et partem aliquam vocis ob vetustatem scripturae per me omissam, alias in omnibus suis punctis conformem esse testor infrascriptus. Datum in possessione Apatza Szakállas die 11. mensis Martii anno 1721. Joseph Andor inclytae Tabulae Regiae juratus notarius manu propria. 49 Az előző két szó valószínű kiegészítés, a másoló csak töredékesen tudta kiolvasni, nála csak ...ex... dantes szerepel. 50 A szövegben hibásan: et.

Next

/
Thumbnails
Contents