Hudi József (szerk.): Dunántúli egyházleírások a XVIII. századból - A Pápai Református Gyűjtemények Kiadványai, Forrásközlések 5. (Pápa, 2002)

Barsi egyházmegye

Barsi egyházmegye 153 dies festos celebrare, Deoque servire deberemus, eotum totius septimanae laboribus exhausti et ipsi nos, et pecora nostra, recurrentibus festis iterum pecora jungere ad distantiam maiorem itinerari, et praeter absolutas una alterave hora preces nostras reliquum totum festivum tempus itu et reditu fatigiose expendamus. Sacratissima Caesareo Regia Maiestas! Dicimur quidem nos Calvinistae, dicimur Helveticae confessionis homines, sed haec nomina saltem sunt, non fides nostra, nam per baptismum Christiani sumus, et per Apostolicum Credo unum cum Romano Catholicis, idemque fidei fundamentum habemus. Agnoscimus nostrorum terrae principum154 esse a Deo potestatem, ac ideo omnem animam potestati subiectam esse confitemur, adeo, ut ipsum princi­pem apostolorum Sanctum Petrum tributum dedisse noverimus ex evangelio Matthaei capite XVII. verso 27., atque ita cum Cornelii centurionis adhuc ethnici preces ascenderint in conspectum Dei in Actis apostolorum capite Xs verso 4., nos itaque Christiani nostras preces a Deo non respici nihil dubitamus. Hinc pro incolumitate principum nostrorum, pro necessitatibus nostris, et pro salute nostra Deum firma fide et spe indesinenter exoramus. Quod ut et magis congregati, ardentius Deo praestare ac propterea per Christum mediatorem benedicti publico etiam utilius servire possimus, ad augustos Sacratissimae Maiestatis Vestrae pedes provoluti humillime supplicamus, ut praeexpositas in spirituali progessu nostro difficultates, quas in humanis rebus pro maximo habuimus semper gravamine, a nobis clementissime amovere dignetur. Oramus in Sacratissima Maiestate Vestra vitae et necis nostrae dominum, oramus Sacrae regni Coronae haereditarium principem, oramus denique terrestrem Deum nostrum, ut coelestem Deum adorare possimus. Nempe in repetito comitatu Barsiensi inter oppidum Nagy Sallo et possessionem H öl vény possessio Kiss Sallo ita media est, ut haec tria loca contributionalia unus fere locus esse videantur155. Erat in dicta possessione Kiss Sallo et ante hac ecclesia nostrae confessionis, sed cum illa sacris Romano Catholicis jam adseripta sit, hanc amplius nobis restitui supplicare non praesumimus, verum deflexis genibus humillime instamus, quatenus in eiusdem locum nobis alium fundum, in quo ecclesiam, turrim et domunculas pro pastore et cantoribus convenientes exstruere possimus, clementissime resolvere, et una liberum exercitium religionis nostrae cum usu Campanarum benignissime impertiri dignetur. 154 A másoló valószínűleg rosszul oldotta fel a rövidítést, a szövegben helytelenül nostros terrae principes szerepel. 155 A szövegben helytelenül videatur szerepel.

Next

/
Thumbnails
Contents