Köblös József: A Dunántúli Református Egyházkerület Levéltárának magyar vonatkozású középkori oklevelei - A Pápai Református Gyűjtemények Kiadványai, Forrásközlséek 1. (Pápa, 1997)
Oklevelek
Nos capitulum ecclesie Posoniensis memorie commendantes tenore presencium significamus, quibus expedit, universis, quod Matheus filius Iohannis de Pethen in sua ac Ladislai et Simonis Fekethe de Pokatheleke ac Benedicti filii Petri de Legyerthed consociorum suorum pro parte nobilium de Alistal in causa infrascripta electorum et, ut dixit, ex speciali eorundem commissione ex una, parte siquidem ex altera Thomas filius Stephani de Salwspadan similiter in sua ac Thome filii Iacobi de Pethen et Laurencii lilii Iohannis de eadem, necnon Ladislai filii Andree de Beneethy modo simili consociorum suorum pro parte religiosarum sanctimonialium de Insula Leporum simili modo, ut dixit, ex commissione eorundem speciali nominibus et personis in nostri presencia personaliter constituti vive vocis oraculo sponte et libere confessi sunt per hunc modum, quod cum ipsi ex peticione dictarum ambarum parcium iuxta continendas litterarum serenissimi principis et domini, domini Mathie Dei gracia regis Hungarie etc. domini nostri naturalis super id confectarum ''decima die festi Penthecostes novissime preteriti’1 unacum honorabili viro domino Iohanne de Wep socio et concanonico nostro per nos ad id ex mandato regio specialiter transmisso in facie dicte possessionis Alistal presentibus ambarum parcium procuratoribus fuissent congregati, tunc productis pro parte dictorum nobilium de ipsa Alistal litteris et litteralibus instrumentis ac iuribus ipsorum et parte altera admissis, licet pro se nil productis ex utraque2 in eosdem scilicet octo predictos electos consensissent et sese arbitramentis eorundem in facto scilicet certarum terrarum arabilium contenciosarum Budoseleye vocatarum intra metas eiusdem possessionis Alistal adiacencium, pro quibus inter ipsos nobiles et possessionem Thwnye dictarum sanctimonialium litis materia mota et diucius practicata extitisset. penitus et omnino submisissent, arbitranda et tandem inter ipsas partes discussa et ordinata inviolabiliter perpetuis temporibus grata et rata habere compromittendo, quibus scilicet octo electis hominibus prescriptis in presencia dicti nostri testimonii visis litteris et litteralibus instrumentis3 ac iuribus dictorum nobilium, auditisque ambarum parcium proposicionibus i idem electi multis sudoribus et laboribus talem tandem inter ipsas partes perpetue unionis et concordie fecissent ordinacionem perpetuis temporibus duraturam. Primo videlicet, quod totam terram Budoseleye pretactis nobilibus de Alistal perpetuo reliquissent, quam scilicet terram Budoseleye eisdem nobilibus eo modo sequestrando, reambulando consignassent videlicet, 68