Köblös József: A Dunántúli Református Egyházkerület Levéltárának magyar vonatkozású középkori oklevelei - A Pápai Református Gyűjtemények Kiadványai, Forrásközlséek 1. (Pápa, 1997)
Oklevelek
Nos conventus monasterii Beate Virginis de Almád memorie commendantes, quibus expedit, tenore presencium universis, quod constituti coram nobis Stephanus filius Urbanus, Iohannes filius Thome et Iohannes filius Pauli nobiles de Kal Sancti Viti asseruerunt viva voce, quod in possessionibus ipsorum in tres partes equaliter dividendo fecissent inter ipsos divisionem. Primo in sessione ipsorum a parte aquilonis cirqua magnam viam una pars cedit Stephano filio Urbamus, a parte meridionali Iohanni filio Thome, quam inter se ipsos duos equaliter dividendo lapidem pro signo locaverunt; a parte vero occidentali tercia pars cedit Iohanni filio Pauli, de cuius parte eciam lapidem posuerunt, per quem inter ipsos tres iusticia conservatur. Item in vinea ipsorum in Makmal existenti similiter in tres partes dividendo una pars a parte orientis cedit Stephano filio Urbanus, cirqua eandem in medio Iohanni filio Pauli et cirqua eandem a parte occidentis Iohanni filio Thome. Item in Mezeumal in vinea ipsorum existenti similiter in tres partes dividendo una pars a parte orientis cedit Iohanni filio Thome, et cirqua eandem in medio Iohanni filio Pauli et cirqua eandem a parte occidentis Stephano filio Urbanus. Item terram1, quam habent ante predictas vineas in partes divisas a parte occidentis, prima pars cedit a parte aquilonis Stephano filio Urbani, secunda pars a parte meridionali Iohanni filio Thome, in fine eiusdem terre a parte occidentis Iohanni filio Pauli. Item in feneto apud arborem Mokfa a parte meridionali una pars cedit Iohanni filio Thome et in medio cirqua eandem Stephano filio Urbanus, a parte vero aquilonis Iohanni filio Thome . Terras vero arabiles in tres partes divississe (!), que eisdem de patre et avo relicta extiterant, equam divisionem fecisse unanimiter afirmarunt (!) omnem iusticiam inter ipsos alter alteri plenaliter (!) exhibendo obligacione tali interiecto, quod si quecunque parcium ipsorum trium successivis temporibus de ipsa divisione resilierint (!), extunc ante litis ingressum pena trium marcarum subiaceatur ipso facto. Datum Dominico die, in crastino festi sancti Georgii martiris anno Domini M° CCC mo XXX mo nono. 1 Helyesebb lenne a terre. ~ Talán Pauli. 42