Acta Papensia 2015. - A Pápai Református Gyűjtemények Közleményei 15. évfolyam (Pápa, 2015)
2015 / 1-2. szám - Forrásközlés - Köblös József: Exmisszió, ordináció, konszekráció. A lelkészi hivatal elnyerésének lépései a Dunántúli Református Egyházkerületben a XVII-XVIII. században
Forrásközlés Acta PapensiaXV (2015) 1-2. denique quotidie instituuntur, tamen in eadem fide conspirantes, non minus apostolicae deputantur propter consanguinitatem doctrinae. Hactenus Tertullianus quo demonstratur, Ecclesiam aliquam Apostolicam censeri ex eo, si in fide cum apostolis conspiret, doctrinaeque apostolicae consanguinitatem foveat et habeat. Nota itaque Apostolicae Ecclesiae est in fide cum apostolis conspiratio et doctrinae consanguinitas. Etiamsi igitur Ecclesiae nostrae, ut apostolis longe posteriores nullum (quo nomine adversarii quoque nostri tragice nobis insultant) ex apostolis vel apostolicis authorem suum proferre possent, tamen, cum in eadem fide cum apostolis conspirent, sane non minus apostolicae habendae sunt propter consanguinitatem doctrinae. Unde si apostolicae sunt, ut certe sunt, quis autho- ritatem quoque et potestatem ministros ordinandi eas habere negaverit? Quisquis nobis eam extorquere, aut apud nos non esse probare nititur, prius fidem apostolicam et doctrinae consanguinitatem extorqueat, nosque cum fide et doctrina apostolica nihil consanguinitatis habere demonstret, necesse est. Usque dum enim hoc non praestiterit, in illo probando nil profecturis littora bobus arat. Nos itaque, evangelici Cisdanubianarum ecclesiarum ministri, cum nostras ecclesias apostolicas esse ipsa fides apostolica, doctrinaeque consanguineitas manifeste coarguant, ministros ordinandi potestatem et authoritatem apud nos existere certi eo privilegio in pastorum principis Christi (qui dixit: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo Dominum messis, ut extrudat operarios in messem suam Mat. 9. v. 37. 38.) gloriam et ecclesiarum aedificationem utentes virum hunc honestum JOANNEM SZEREMLEINI fidelem eum sermonem, qui secundum doctrinam est, amplectentem, ab omnibus erroribus et haeresibus calculo Ecclesiae Catholicae ex scriptura damnatis abhorrentem, bonum vitae et conversationis testimonium etiam ab iis, qui foris sunt, habentem, ab ecclesia FÖL ŐRIENSI legitime vocatum, examine de more praemisso manuum presbyterii nostri cum jeiunio et precibus impositionis ritu apostolico in ministrum ecclesiae ordinavimus, ipsique non humanas traditiones, sed purum Dei verbum in veteris et novi testamenti canonicis libris (in quibus omnia quaecunque tum ad fidem salvificam, tum ad vitam Deo placentem recte informandam requiruntur, plenissime exposita ha» 88 «