Acta Papensia 2012 - A Pápai Református Gyűjtemények Közleményei 12. évfolyam (Pápa, 2012)

Jubileum - Köblös József: Egy évforduló margójára. 400 éves a Dunántúli Református Egyházkerület

JUBILEUM 1612-2012 Acta Papensia XII (2012) 1-4. Udvarnaki in ministrum ecclesiae Vamosiensis in comitatu Weszprimiensi. Dániel Deakinus in ministrum ecclesiae Kis-Görbensis, Johannes Veegh ordinatus in ministrum ecclesiae Héderheliensis. Huis synodo interfuerunt: clarissimus vir Albertus Molnár Szencziensis, optime moratus et eruditus juvenis Robertus Novilius Belga, item reverendus vir dominus Lucas Coriarii Szencinus. Interfuerunt hi seculares quoque, quos magnificus dominus Stephanus Töröc et ecclesia Papensis in meam12 ordinationem tanquam testes13 adiunxerant: do­minus Valentinus Hatos inter equestris ordinis milites excellens, dominus Ambrosius Piriti vayvoda, dominus Johannes Nag’ civis civitatis Papensis. In ea synodo primo die concionatus est Joannes Paulides Canisaeus ex Joanne 10. versus 1-10., secundo vero die dominus Lucas Coriarii Szencinus ex Matthaeo 10 versum 16.: Estoti simplices sicut columbae, etc. In hac synodo impositum est Johanni Paulidi Canisaeo (unacum ministe­rio ipso) officium senioratus ecclesiarum in districtu Papensi existentium. Epistola convocatoria venerabilis viri domini Stephani Pathay in synodum Köveskutiensem Venerabilibus dominis, amicis et fratribus in Domino nobis in unitate fidei coniunctissimis et charissimis salutem et gratiam in Deo per Dominum nostrum Jesum Christum ex sincera animi propensitate precamur. Meminisse potestis, fratres in Domino charissimi, quot et quam ardua ecclesiae negotia ob quorundam tarditatem, negligentiam et veram (ptAoxipiav in futuram synodum remissa sunt, quamque graves succreverint causae ab eo tempore, ex quo synodus Körmendini celebrata novissime fuit, quantopere item futurum nostrum conventum flagitent, sollicitent, urgeant multorum dissoluti mores, inordinatae et temerariae praesumptiones in ecclesia Christi magno piorum scandalo militantes, qui rupto ecclesiasticae disciplinae repagulo non aliter ac equi indomiti habenis excussis in aperto 12 Utána zárójelbe téve: Johannis Canisaei 13 Utólag beszúrva az oldal szélén: et legatos.

Next

/
Thumbnails
Contents