Acta Papensia 2003 - A Pápai Református Gyűjtemények Közleményei 3. évfolyam (Pápa, 2003)
3-4. szám - Forrásközlés - Köblös József: A pápai reformátusok küzdelmei a szabad vallásgyakorlatért a XVIII. század elején
Forrásközlés utentium, seu etiam magistratus comitatensis praemonitionem feliciter sublatum esse dignosceretur. Contigit nihilominus, quod nonnulli pernicialioris137 animi utriusque confessionis seorsive sequaces semet benignis Maiestatis Vestrae dispositionibus et regiis explanationibus neutiquam conformare, verum easdem in diversum sensum et favorem suum detorquere praesumpsissent, quorum temerario ausu et exemplo jam perprius obedientiores vacillare, imo et recalcitrare coeperunt, dum complures ad ea, unde prius benevole exierunt, loca reverti et exercitium reassumere tentarunt. Hinc ad reprimendos renitentium et reluctantium ausus, alios vero in obedientia confirmandos assistentia magistratus comitatensis necessario imploranda videbatur. Et dum domini etiam terrestres zellantiores Catholici ex oppidis et villis suis virtute clausulae articularis Salvo jure dominorum terrestrium et huius per gloriosae memoriae imperatorem et regem Leopoldum in benigna sua resolutione factae explanationis ministros Acatholicos amovere cupientes facto specialiter ad Maiestatem Vestram Sacratissimam novo recursu, et quidem episcopus Wesprémiensis comes a Volkra respectu episcopalis oppidi Wesprém, item comites Josephus senior et Franciscus junior Esterházy respectu eorundem oppidi Papa, demum alter Josephus junior pariter Esterházy respectu oppidorum suorum Léva et Bátth specialia etiam et legalia in articulo 30. novissimae diaetae mandata obtinuerunt, quibus mediantibus praedicantes extra loca articularia suas functiones exercentes, ac etiam ex iis, quae antiqua confinia fuerant, et titulo confiniariorum liberum iis exercitium admittebatur, cessantibus jam confiniis amovere intendebant, prout ex oppido Wesprémiensi, quod antecedenter celebre confinium extitit, sed jam a longo tempore tale esse desiit, diu quidem refragantibus incolis ac etiam ad Maiestatem Vestram recurrentibus, attamen vigore explanationum Leopoldinarum iisdem Maiestate Vestra clementer inhaerente et resolvente non solum praedicantes inde feliciter amoti, verum etiam oratorium eorundem et scholae absque ulteriori strepitu per dominum terrestrem, episcopum quippe Wesprémiensem legaliter occupatae sunt, et etiamnum justo titulo possidentur, contumaces autem et durioris cervicis Levenses, Bátthienses et Thot-Vezekénienses, necnon Papenses ad Maiestatem Vestram Sacratissimam demisse recurrentes, et quidem Primo: Modofati Levenses ... [ ...] Opinio [...] 137 A szövegben helytelenül: pemicarioris. 262 Acta Papensia III (2003) 3^.